Mi frater,
Philippus Codurcus, de quo scripseram,2 minister est et professor theologiae et linguae Hebraicae Nemausi, vir summe eruditus.
Si quid habent D. Vossius aut alii,3 quod in Annotatis ad Cassandrum mutandum censeant, id avebo cognoscere, ut in secuturis editionibus eius habeam rationem. Appendix4 eodem tendit. Et nihil mihi in ea videtur durius quam quod lenissimi ingenii vir Melanchthon dixit ad articulos Bavaricos.5 Omnis mea actio in rem, non in personam scripta est. Frontoni6 do titulum eruditi, Borboritae7 hominis non mali. Dogmata quae improbo ipsorum expressi verbis. Historiae quas tango notissimae sunt. Confessio illa Graecorum tradita Baracchi edita est in Germania a Chytraeo, nempe Francofurti anno 1583. Liber est in octavo initio habens Orationem Chytraei de Graecis.8 Puto eam esse et in Turcograecia Crucii.9 Calvinum ad manum non habeo. Locum tamen ut habeat, faciam.
646
Quae hic in ecclesia canuntur, ea sunt ex versione Philippi Portesii,10 optimi poetae.
Non est eripienda Blaviis omnis spes edendi nostra ad Vetus Testamentum,11 quia vereor, ne hic quaedam velint recidere, quod nolim. Si forte Blavii idoneum nacti sint correctorem domesticum, qui Graece et Hebraice norit, fac me gnarum.
Galli in Italia cepere arcem Monaeci.12 De Aira vix quicquam restat spei.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
29 Novembris 1641.
Scripsit ad me Spiringius13 de rumore, quo ipse, et altero, quo ego aspersus sum. Quod de utroque respondi,14 mitto.