79
Excellentissime ac illustrissime domine,
Aditum ad regem nactus die Dominico proxime exacto tradidi ei literas reginae dominae nostrae scriptas XXIX Novembris.2 Gratulationem antehac a me factam de capto Perpiniano ex speciali iussu repetii,3 dixique nulla omissa ob eam rem in Suedia, quae edi possent, gaudii publici signa. Adieci de proelio ad Leridam4 et de nostris rebus post felix proelium, cuius historiam iam ante regi narraveram,5 deditam Lipsiam6 et spem de oppidis aliis adipiscendis transferendoque bello in eas terras quae in ditione sunt propria Austriacae domus. Multum probabat rex hoc consilium. Cum vero dicerem omnia quidem quae rex adversum hostem ageret, nobis esse utilia, sed hoc tempore, cum novas copias ingentes hostis colligeret, maxime e re fore communi si mareschalli Guebriani exercitus per Franconiam iret in Palatinatum Superiorem,7 nihil ad id disertim respondit rex, sed promisit se ea facturum quae hosti maxime nocerent, donec honesta pax haberi posset, omnique modo ostensurum amicitiam reginae nostrae apud se esse maximi.
Complures autem me monent, cognitum sibi etiam ex sacerdotibus, fuisse hic aliquem e Bavaro.8 Nec constare, quid egerit. Sed Guebriani exercitum audimus esse in Wurttenbergico,9 et ad eum ire cum suis copiis Erlachium et Ossenvillium. Wahlium esse in proximo, ut eorum conatibus se opponat. Ducis autem Caroli militem partim ire ad Hatzfeldium, partim subsistere in locis circa Mottam aut Marchevillae muniendae incumbere. Guebriani exercitui reliqua solventur hoc anno et sequente, praeterea quotannis stipendia mensium quatuor.
Hispani in Catalania, recepta Bataea, Barcinoni, ac in Italia Tortonae obsidium minantur. Veneti morantur foedus quod pro tutela Italiae properatur, donec composita sit de Castro controversia. Princeps Thomas magnis rebus attineri se dicit, quominus hoc tempore in Galliam veniat. Lesdiguierius iam dux et par Galliae factus est, idem honos continget principi Monaecii. Schombergius ad veterem praefecturam redibit. Hungariam audimus aegram ex internis motibus et metu a Turca.
Hic novem rursus captivi ex Bastilia liberati sunt, non per clementiam tantum regis, sed et per parsimoniam, ne eos alere cogatur. Avunculus cardinalis Riceliaci, Porta nomine,10 cum regem accederet, dixit gaudere se, quod et rex et ipse a cardinalis tyrannide
80
essent liberati. Barada, olim gratiosus apud regem, per cardinalem semotus, rediit ad aulam et regi placet. Redibit et Sanctimarcius,11 Blaiae praefectus, et e Brabantia Elboevius. Duci Guisio quominus rex idem indulgeat, obstat quod is pro Hispanis arma gessit. Cum simultates quaedam esse crederentur inter Chavigniacum et Noyerium,12 Mazarinus ambos advocavit ostenditque eis, quam difficile esset etiam concordibus retinere regis animum satis mobilem. Si eum alius contra alium concitarent, non defore qui ea occasione adversus ipsos omnes sint usuri. Neque de dignitate tantum, sed et de vita esse periculum. His expensis tres illi fidem inter se mutuam pepigere et sacramento apud iesuitas sumpto firmavere.Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae secundet,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXIX [sic] Ianuarii/VII Februarii 1643.
Ex quo haec scripsi, vidi dominum Chavigniacum et dixi ei quae regi. Promisit egregium fore Guebriani exercitum; quo iturus sit, tacet. Venetus literas tuti itineris esse ait quales oportet.13 Chavigniacus Hispanicas negat recipi posse.14
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum rege habitum refert. Bellici apparatus. Italica. Varia. Iudicium de cardinali ab avunculo eius latum. Exules revocantur. Factiones aulae. Mazarini, Noyerii et Chavigniaci pactio.