Mi frater,
De publicis rebus non multum quod scribam habeo, nam et regis valetudo incerta est,2 ut spem nobis interdum praebere videatur, securos autem esse non sinat; et aula ex hac recenti mutatione per deiectionem Noyerii quid paritura sit, nondum liquet, nisi quod bellum paratur, colloquia de pace adhuc differuntur. De indutiis sermo est, sed quales vix est concessurus hostis.
Libellum supplicem de chartis velim denuo offerri, etiamsi nihil obtenturi simus aliud quam ut liqueat quam inique nobiscum actum sit.3 Episcopii mortem scio tristem fore
213
remonstrantibus.4 Valebat ingenio et eloquentia et bonis moribus.Ducentesimam puto processuram post tot exempla.5 Miropii factum generosum est.6 Quanquam cum Johnsono agi coeptum est, non abs re erit etiam cum domino Vossio conferre, ut quae clam potest contribuat.7 In filiae causa novis positionibus opus non arbitror.8 Satis erit commonitorio adiungi hoc responsum et legem Valentiniani.9 Nos Dei ope bene valemus.
Iesuitae obtulerant libellum, ut admitterentur ad deliberationes facultatis Parisiensis, quae se fortiter opposuit.10 Rex iudices dare voluit. Facultas negat rem cognosci posse nisi a parlamento. Nunc cum amoto Noyerio11 multum labefactata sit potentia iesuitarum, obtinuit nuntius pontificius12 ut cognitioni huic supersederetur.
Rogo salutes tuam, tuos et nostros,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
18 Aprilis 1643.
De Anthologia rogo fiat quod fieri poterit.13 Rex monitus de vitae periculo reginam fecit regni liber[or]umque rectricem, fratrem suum copiarum summum ducem, principem Condaeum, cardinalem Mazarinum, cancellarium, Butellerium, Chavigniacum perpetuos et immutabiles consiliarios Status. Hac de re fiet decretum parlamentarium.14 Dicuntur Turcae in Hungariam irrupisse.