Illustrissime domine,
Morte regis pridem praevisa non concidisse hic animos satis apparet ex proelio ad Rocroium.2 Caeterum in foederibus video aliquid iniici.3 Urgeo et urgebo ut simpliciter approbentur. De suo in reginam regnumque Suediae affectu liberaliter loquuntur regina regens, dux Aurelianensis, princeps Condaeus. Videbo et alios qui nunc regimen obtinent.4 De pecunia omnia optima sperare debemus, quandoquidem Davausius et Baliolus aerarii praefecturam acceperunt et iuramentum iam dixerunt, recepta excusatione Butillerii.5
Qui sint ituri ad pacis negotium legati, adhuc latet in pectore reginae regentis. Fama loquitur de Estraeo, Castellinovio, Serviano.
De Dano6 sic existimo eum pertracturum civitatem Hamburgensem ad conditiones satis duras, dum Germania et Batavi non tantum bello, sed et internis apud se dissidiis distrahuntur. Id ubi confecerit, omnia tentaturum pro rege Britanniae. Suediae puto eum regem magis invidere quam quicquam nociturum, quod etsi ipse vellet, non feret, ut puto, nobilitas.7
Deo, illustrissime domine, res Suedicas et valetudinem Excellentiae vestrae commendo,
324
Excellentiae vestrae ad servitia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 3/[13] Iunii 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.