Excellentissime et illustrissime domine,
Quantum iudicare valeo,2 Galli non tantum id metuunt, ne Suedicis exercitibus tam procul occupatis copiae caesarianae, Bavaricae, Lotharingicae, forte et Hispanicae in se ingruant, sed et invidere incipiunt Suedorum potentiae tum ob hos processus tum ob fa-
85
mam late sparsam de matrimonio Brandenburgico.3 Quare Davausius mandata hinc accepit, ut mandet Meulio, residenti Gallico Hamburgi, ut ex rege Daniae cognoscat, an placeat ipsi regni Gallici auctoritatem huic bello interponi, ut - si id placeat - legatio hinc ad regnum utrumque mittatur. Praevideo autem futurum, ut nuntii pontificii id sedulo procurent, ut arma imperatoris sociorumque eius, omissa Gallia, in Suedos vertantur hoc obtentu, ne res protestantium nimis invalescant.4Papa aut mortuus aut morti proximus creditur. Magnae erunt factiones in novo papa eligendo. Si Hispanica praevaleat, forte Gallia sibi ita consulet, ut fecit temporibus Philippi Pulchri et Hispania sub Carolo Quinto.5 Quidam putant plures fore papas; quod si eveniat, magna erit occasio ad congregandum concilium universale et ad corrigendos ecclesiae mores et sic pacem reddendam orbi christiano.
Hic duo parantur exercitus, alter iturus ad Belgicum finem, cui dicit se praeesse velle dux Aurelianensis, ad alterum vero in Germania iturus creditur dux Anguianus. Sed pecuniae aegre expediuntur. Captus est vir nobilis ob motus Pictonicos; quaeruntur et alii ob causam ducis Bellifortii. Harcurtius brevi re infecta ex Anglia huc rediturus creditur, rege Angliae parlamentum suae partis convocare volente Oxoniam, contra vero Scotis ad octo millia in illas partes irrumpere volentibus. Regina regens Galliae aperte dixit de Gorino, legato regis Angliae, istis consiliis contra Suediam susceptis non Danum tantum et Moscovitam et Polonum, sed et regem Angliae fuisse immixtum,6 promissis nempe Dano in futurum auxiliis, ut ipse a Dano praesentia acciperet. Id si ita est, nihil melius fieri poterit quam ut Britanni suis malis relinquantur. Quid enim faciamus aliud, si rex Angliae neglecta domo Palatina Hispaniae favet,7 puritani vero id agunt, ut ipsorum factio ubique per vim etiam contra reges invalescat!
Uberlinga eminus premitur, et montem ei oppido propinquum cepit Johannes Waertius. Rex Hispaniae ex America octo accepit milliones. Piccolominaeus per Italiam et Germaniam it in Belgicam, Johannes Austriacus mari iturus creditur. Francofurti rumor erat Poloniae regem in Livoniam irrupisse. Viennae vero credebatur spes esse pacis aut indutiarum cum Suedis, propiora negotia habentibus, suadente id Gallasio. Dux Bavarus copias auget. De hibernis inter Hazfeldium et Mercium non satis convenit. Dux Lotharingus ad Mosellam se suosque retrahit; est nunc in Eifeldico.8 Bavari Heiligenbergam obsident.
Astrologi et qui hic sunt et externi magna hoc anno mala Galliae praenuntiant. Quidam ob id capti sunt. Sparguntur adhuc hic rumores mulcendae, ut credo, plebi de defectione Mexicana. Ranzovius parte pretii soluta de reliquo dilationem petit. Et est sane pauper, non quod non multa ei hic dentur, sed quod modum impensarum nullum facit.
86
Duo navigia Dunquercana in oram Britanniae Armoricae eiecta sunt. Noyerius sperat se rediturum ad negotia. Interim fabricis invigilat, eamque curam non sane infructuosam ut ad filium transmittat, impetravit. Chavigniacus extra negotia est. Excellentiae titulum legatis Batavis legati Galli nolunt concedere.9 Coliniacus Divione est, princeps Thomas apud Suessionensem comitissam, socrum suam. Cardinalis novus Valencaeus cum copiis Romae est ad sustentandas contra vim internam et externam res Barbarinorum. Ex Portu Gratiae de viginti sumuntur centuriae septendecim ad faciendam novam Mazarino cohortem, unde partes sumat divisis temporibus ad sui custodiam. Schombergius huc venit. Uxor ducis Bulionii nulla re earum quas volebat impetrata ab aula abiit. Alter Castilionaei filius Dandelotius singulari pugna cum Chegiaco pugnavit eumque armis exuit. Sorbona contra matrimonium ducis Guisii cum Bossuiaca respondit. Est hic aliquid disputationis cum papa super collatione episcopatus Tullensis.10 Ait enim papa id esse extra pacta cum Francisco Primo facta, ac proinde ad ius suum pertinere.11 Ad Tulonum a Gallis classis paratur. Hispani ad Fragas magnum habent horreum rerum ad vitam ac bellum necessariarum. Putatur dux Carolus id agere, ut Gallos ab Alsatia abscindat; quod magnum esset rebus imperatoris, si effici posset.Deus, excellentissime et illustrissime domine, omnia haec perplexa ad bonum christiani orbis evolvat, eiusque rei laudem praecipuam det Sublimitati tuae,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XX/XXX Ianuarii 1644.
Comes Brouaius creditur se iuncturus Hazfeldio ad Mainungae obsidionem. Bavarici arcem Heiligenbergam obsident. Portugalli dicuntur apud Gallaeciam cepisse post Salvaterram Altamugam, Portum Petrosum, Sampaium, Fraxinedeam, modica oppidula. In Castella12 multos cepisse vicos, multam inde egisse praedam, vastato etiam oppido Paimera. Mazaianum in Africa possessum a Portugallis ita bene defensum contra Mauros Marocanos, ut coacti hi sint discedere. Oppidum Sancti Martini de Colle captum ab Ethruscis. Agitur hic de permutandis captivis.13
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. (M)ens Gallorum in Suedos ob potentiam. Pontificis conatus; rumor de morte pontificis; iudicium de novo eligendo. Duo exercitus a Gallis parari. Pecunia rara. Captus quidam Picto(n)icus. Harcurtius rediturus dicitur. Iudicium de rebus Anglicis. Uberlinga premitur. Hispani ex America accipiunt argentum. Iter Piccolominaei et Johannis Austriaci. Fama (de) motu Polonorum in Livoniam. Spes pacis Viennae. De bello (in) Germania. Astrologorum dicta. Rumor Mexicanae defecti(o)nis. De Ranzovio. Quaedam Gallica. Excellentiae titulus (l)egatis Batavis negatus. Cur Valencaeus Romae. Alia (a) Gallis. Horum disputatio cum papa de
87
conferendo epi(sco)patu Tullensi. Horreum Hispanorum ad Fragas. Lotha(rin)gi consilia. Germanica. Laeti Portugallorum succes(su)s. S. Martinum ab Ethruscis captum.