Clarissime domine,
Magna sane sunt quae tum aliunde tum ex literis Claritatis vestrae datis octavo mensis huius cognovimus, et videtur illustrissimi domini Hornii expeditio maiora polliceri. Gaudeo etiam illustrissimum dominum Johannem Kruusium dignum suis virtutibus locum obtinere.2 Multum ei debeo pro summa semper eius in me benevolentia.
Nunquam ardentius expetivi e Suedia literas,3 ut normam habeam ad quam sermones meos de his rebus quadrem; quare laetor restituta esse literarum itinera. Ludovici Gerii negotia4 puto bene processura, siquidem pecuniae satis adferet. Quid novi paritura sit glacies,5 imperator, Ragoskius exspectabimus. Galli velint controversiam nostram cum Dano componi operamque in id offerunt, nimirum ut arma Suedica in interiora
161
Germaniae revertantur. Hic de quatuor magnis exercitibus parandis rumores audiuntur; rei parum apparet. Opperimur nuntios de pace per Italiam et de papae morte. Hispanus iam nunc ad futuram electionem largitionibus uti incipit.Deus, clarissime domine, regno Suedico ac Claritati vestrae fautor sit,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XX Februarii MDCX[L]IIII.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.