Excellentissime et illustrissime domine,
Exspecto adhuc mandata secundum quae loqui de nostra cum Danis controversia debeam.2 Miratur aula me non apparere et ea de causa complures venerunt ad me.3 Sed ita temperavi sermonem ut cum in publico sum locuturus, omnia mihi sint in integro. Docent autem nos ex Germania literae misisse regem Daniae4 ad imperatorem, imperatorem vero rursus ad regem Daniae, per quem auxilia quidem regi Daniae promittit im-
201
perator, sed ita si foedus cum ipso faciat ad arcendum ab Imperio inferendumque eius hostibus bellum; quae conditio adiecta non dubium est quin apud senatores Daniae, qui nunc dicuntur rebus suis attendere, difficultates sit paritura. Discimus ex eadem Germania per multorum contradictiones quiescere negotium de tributis novis dandis imperatori. Fuldae per mortem abbatis electum a monachis Graveneckium,5 sed opponere se, et quidem armis, Zimongium adiutorem abbatis antehac; interim Hassos frui illorum discordiis et tributis pasci partis utriusque.6 Crescunt hic de Ragozio rumores, ver ab eo exspectari, ut in Hungariam Austriamque irrumpat. Ab exercitu marescalli vicecomitis Turenae multi aufugiunt; pecuniae, conscriptiones militum tarde procedunt. Cardinalis Mazarinus custodias suas auget quotidie et rumore insidiarum in se structarum fruitur.Rex Hispaniae Caesaraugustam venit. Habet exercitum non minorem XVIII millibus. Rex Angliae Scotorum metu dicitur labascere et induci posse, ut et parlamentum Londiniense pro parlamento agnoscat et episcopos derelictui habeat. Ego tamen eis de rebus dubito. Arragones dicuntur apud regem Hispaniae laborare, ut Piccolominium apud se habeant ducem belli istis in partibus. Princeps Thomas summum in Gallicas copias imperium in Italia habiturus est. Mottae Odincurtio contra Hispanum augetur exercitus ad millia militum XV. Pecuniae ad militem colligendum missae Turenae vicecomiti, Ossenvillio, et qui in Alsatia scribit militem, Schmidbergio; Erlachio praeter pecunias etiam imago regis inclusa adamantibus. Accepit ad militem circa Hamburgum conscribendum pecunias et Ranzovius.7 Aiunt qui res pecuniarias gubernant regi post factos istos exercitus superfore hoc anno milliones octo. In Normannia seditio desaevire dicitur. Venit huc a Mantua legatus.8 Harcurtius nulla re confecta iam in Gallia est.
Bavari non tantum Uberlingam perseverant premere spe famis, sed et Fridbergae9 incutiunt metum. Helvetii solito more dissident.10 Hassi etiam in Thuringia opponunt se Hazfeldianis.11 Dux Carolus est ipse Treveris; pars magna copiarum ex Luxemburgico et Leodico regressa in Lotharingiam ad Valdervangiam et Sanctavotum se tenet. Fama est de ducis Aurelianensis itinere in Languedociam. Parlamentum Parisiense constituit audire, quid dicat dux Guisius de illa nuper rixa; Coliniaco autem et aliis duobus, qui rixae interfuerunt, diem dicere. Legatus Anglicus adhuc aliquid spei concepit, quae facit, ut nondum abeat. Papam alii mortuum dicunt, alii et corpore et animo sideratum.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia ad Suediae et christiani orbis bonum gubernet,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
202
Lutetiae, XX[I]V Februarii/V Martii 1644.
Intelligimus ex Uberlinga salvos exiisse equites, qui ab Hohentvila ad asservandam urbem missi fuerant Romae preces fieri pro concordia christianorum principum. Interea venisse Romam ab Avenione quater mille quingentos milites, et e Flandria naves cum machinis et pulvere bellico alioque apparatu. A Lamboio cohortes tres, ab Hazfeldio quatuor ire in terras Juliacenses.12 Scotos qui in Angliam intrarunt, esse ad Almwichum. Comitem Novi Castelli adversus eos ire cum XVIII millibus. Ex advectione frumenti speratur hic paulo tolerabilior annona.13
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Expectat mandata de rebus Danicis. Difficultates de foedere imperatorem inter et Danum. Contradictum de tributis imperatori dandis. Abbatis Fuldae electio; hinc lis. Ragozii motus. Turenae exercitus minuitur. Mazarini timor. De rege Hispaniae. Fama regem Angliae labascere. Arragonum desiderium. Princeps Thomas Gallorum dux in Italia. De copiis Gallicis. Turbae Normannorum. Legatus a Mantua. Harcurtii reditus. Bavari Uberlingam premunt; Fridbergae imminent. Helvetii dissident. Alia Germanica. De Aurelianensi. Parlamenti sententia in rixa Guisii et Coliniaci. Spes legati Anglici. Fama de papa. De Uberlinga. Romae acta. Anglica. ‹De domino Cerisante›.