309
Excellentissime et illustrissime domine,
Copiae movere ex omni parte se incipiunt,2 proditurae in apertum ineunte Maio, cum pabula aliqua suppetent equitatui. Maximum omnium exercitum habebit in Picardia dux ipse Aurelianensis ad XXIV peditum, ut dicitur, septem equitum millia. Coniectura est Sancti Audomari urbem aut Cameracum peti. Batavi si nihil agent aliud, partem hostium in se attrahent.3 Dux Anguianus in Campania suum habebit exercitum. Marescallus vicecomes Turenae intravit Burgundiae comitatum. Minores exercitus, et huc aut illuc, ut occasio tulerit, se versuros, forte et ad seditiones impediendas futuros usui, ducent Gassio et Villaregius. Princeps Thomas bonam spem habuit ad capienda loca Mediolanensis agri, quorum multa parum erant defensa ob pecuniae penuriam, sed ei rei prospexit, quantum potuit, Hispanus missis eo CL millibus scutatorum a Neapoli, promissis vero ex Hispania D millibus, a Neapoli et Sicilia tribus florenorum millionibus, sed tarda die. In Catalania Hispani Flixum obsessuri putantur, contra autem Barcinone magni paratus fieri ad obsidionem aliam. Quae bona spe non carebit, si verum est quod dicitur, regem Portugalliae in Castellae regnum irrumpere.
De duce Carolo variant rumores. Iverat ad Falcostenium4 recuperandum, at postquam missi e Gallia ad eum venere, dicitur et inde et a Rheni ripa copias suas ad Mosellam revocasse. Paratus autem esse eas Gallis tradere et simul Lamottam, regi Galliae oppida quae tenet, relinquere, dum ipse usque ad tempus pacis communis fructus de agris percipiat, sponsorem pro sua fide daturus ducem Aurelianensem.5 Verum alii eo ipso tempore missum aiunt ab eo Villam in aulam Bruxellensem dispectum, an inde conditiones posset adipisci opimiores, ita ut recte iudicantibus multum adhuc ea in re sit obscuri. Palatina domus nolit hanc rem in antecessum componi, quod speret, si in integro maneat, duas istas magnas et non multum dissimiles controversias paribus admodum legibus posse componi. Sexcenta florenorum millia hinc missa sunt in Leodiensem tractum ad conscribendum ibi pro Gallia militem.6 Mille autem et octingenti equi, satis magno pretio coemti, mittuntur ad vicecomitem Turenae. Imperator creditur cum suis exercitus tres magnos hoc anno habiturus sub Gallassio, Hatzfeldio, Merciaco, minores tres sub Goetzio, Lamboio, Waertio. Ex Francofurto literae dicunt Hazfeldium cum aliquo a Bavaris auxilio ire ad fulciendas res Daniae nutantes. Saxones id agere, ut commeatus Lipsiae auferant. Editum ab imperatore libellum contra motus Ragoskii et eorum qui ipsum sectantur. Tubadelium se parare, ut Falcostenio arci subveniat, Comitem Swartzenburgium iturum ad pacis colloquium loco Auerspergii, qui aliam dignitatem sit adepturus. Nec tamen deesse qui putent omnes inde legatos imperatoris revocandos, ut Gallo-
310
rum longae et superbae, ut ibi aiunt, cunctationi par referatur. Aliunde vero scribitur Bavarum tergiversari de commodando in usum Dani milite; malle se vires omnes collectas habere, ut Brisacum obsideat,7 dum pro praemio cedat ipsi Ratisbona. Vicissim imperatorem tricari in mittendis electori Coloniae quae petit auxiliis. Sex equi pecunia onerati hinc Basileam pervenere.Vicecomes Turenae, de quo dicere coeperam, in Lotharingia tres equitum alas reliquit, cum machinis quinque aut sex infirma comitatus Burgundici oppida sperans se capere posse. Et Espernonii res et permutatio, de qua agi coepit cum duce Bulionio, in bona spe sunt concordiae. Est hic extraordinarius a Mantua legatus. Dux Longavillanus itineri ad pacis colloquia se parat in mensem Maium medium.8 Est et novus hic a Portugallia legatus. Casei aliquid et lardi in Uberlingam per lintres invectum dicitur. Facultas theologica huius urbis nondum responsum suum reginae dedit super dogmatibus Arnoldi. Iesuitae autem queruntur de decreto contra se facto in parlamento Rhedonensi.
In Anglia qui cum rege sunt proceres accusati a Londiniensi conventu violatarum legum, vicissim illos laesae maiestatis nomine traducunt. Ita pulchris nominibus itur in communem perniciem. Glocestriae obsidium deseruere regii. Novum Castellum a Scotis premitur, sed lente. Provinciae quaedam, minus bene sperantes de regis fortuna ob Scotorum vires et regis Daniae incommoda, suos ab Oxonia legatos revocant. Synodus quae Londinii est, literas ut ad alias gentes scripserat, ita etiam ad eos qui in Gallia specioso nomine reformatos se vocant. Eas literas ministri qui hic sunt eius partis, ita ut antehac ab aula iussi erant, uni ex praecipuis regis secretariis tradidere. Retentae sunt literae in consilio regio, neque iis qui tradiderant, redditae. Archiepiscopus cum postremum in parlamento auditus et inde in Turrim reductus esset, ostendit se nihil non triste ab eius generis iudicibus sperare. Parlamentarii illi etiam Suedicae societatis rumore sparso se venditant. Video ego satis posse non parum maritimarum virium inde Suedis accedere; et ipsos vicissim ope Suedica adiuvari ad commercia liberiora.9 Sed tota illorum causa sive religiosa, sive ad imminutionem iuris regii multum, ni fallor, a Suediae institutis et utilitatibus distat.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det omnia felicissima,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXX‹I› Martii/IX Aprilis 1644.
Proponunt Galli tanquam rem aptam ad pacanda regna Suediae et Daniae, ut arcibus duabus ad fretum Orisundae imponantur Helvetii milites, nempe ex illis quos Gallia
311
per largitiones in publicum et privatum obnoxios habet. Interim regina regens mandata dedit suscipiendi suo nomine in baptismo infantis quem regina Poloniae est paritura. De Castella et Portugallia nihil aliud in re est quam mutuae velitationes in finibus. In Catalania sunt qui putant Hispanos Flixiae minatos, sed cogitata eorum esse contra Ilerdam. In urbe Arausionensi auctum praesidium, machinae impositae moenibus, portae quaedam obstructae, rumorem spargunt, quasi princeps Arausionensis a Gallis sibi metueret.Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino/domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici magno cancellario et senatori, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
In dorso staat in een onbekende hand: Groti[i].
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Exercituum Gallicorum vere incipiente in hostem motus. Italica. Hispanica. Propositiones reconciliationis a Carolo Lothar[ingo] propositae. Palatinus Carolum in gratiam recipi et restitui aegre aspicit; cur? Germanica. Imperatoris apparatus bellici et de pace consilia. Varia. Sorbonica et iesuitarum. Anglica. Ad synodum Londinensem reformati Gallici quoque invitati. Parlamentarii Anglicani Sueciae amicitiam ambiunt. Gallorum facta propositio ad Suecos Danosque pacandos.