Serenissime dux,
Venit ad nos filius noster,2 quo vivo non deerit qui ubique testetur bonitatem magnumque animum Celsitudinis vestrae electoralis.3 In me vero quantum hoc sit beneficium, is demum intelligere poterit cui parentum in liberos affectus non sunt incogniti. Cum vero fortuna Celsitudinis electoralis vestrae in eo posita sit culmine, ut nec a me nec ab iis qui multo me maiores sunt quicquam conferri possit quod ei sit suave, video impositam mihi necessitatem, non quidem ut ingratus sim - id enim in animo positum non pendet extrinsecus -, sed ne gratus appaream, nisi et hic mihi eadem illa succurrat bonitas [et] patiatur ea quae publico rei christianae prosunt, sibi imputari. Inter quae cum nihil praeclarius sit pace, studium eius promovendae eo complectar ardentius, quod cognoscam placere id electorali vestrae Celsitudini, quae in dando tanto populis bono plurimum laborat.
Deus, cuius in manu sunt corda regum summorumque principum, flectat ea ad curas mitiores. Idemque, serenissime princeps, Celsitudinem vestram electoralem, caesaream coniugem, principes liberos totamque domum perpetuo sospitet,
Celsitudini electorali vestrae mancipatissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Aprilis 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Duci Bavariae.