389
Clarissime domine,
Gratias habens pro literis datis XXIV Aprilis mitto expressas Latine causas belli in Danum, ita ut regina nostra eas imperii sui populis significavit.2 Videtur autem bellum istud et longius exspectato fore et cruentum, ubi bellantibus advocatae undique terra marique copiae advenerint. Et de Rakoczio incerta est iudicatio.3 Quem is ad imperatorem miserat auditus est non ab ipso imperatore, sed a consiliariis eius. Neque de Turcicae aulae consiliis certi quid perspicimus et de Moscovia ambiguae sunt coniecturae. Poloniam quieturam persuadent nobis et rationes aliae et prudenter scripta palatini Posnaniensis epistola,4 in qua illud nobis honorificum quod optimae fidei nobis reddit testimonium.
Gallia magnum aliquod obsidium in Belgico fine agitat. Augetur et vicecomitis Turenae, qui superioribus Rheni praesidet, exercitus.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet patria sospite,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VII Maii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.