Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime,
Pro benevolis Excellentiae vestrae literis 7 Maii datis et missis belli Sueo-Danici causis Latine editis2 gratias ago humillimas. Rationes pro iustitia armorum nostrorum Belgice hic excusas Excellentiae vestrae mitto;3 quas non dubito plausum plurimorum merituras et desiderio multorum satisfacturas. Cum autem tot iniuriis ibi recensitis Foederati Status etiam suas iunxerint, dubium non est,4 quin cruentum et diuturnum futurum sit bellum aut ignominiosa Dano pax.
Opponit Raccoczio caesar Ungaricas copias duce palatino5 et Germanicas sub Gotzii6 praefectura, tum etiam legationem mittere amat Constantinopolim,7 sed cum alium bassam Austriacis infensum mittat Turca in Ungariam8 et ianisarios Tartarosque
413
expediat, multi timent, ne in Germaniam penetret christiani nominis hostis. Si vera sunt quae de Voldemari nuptiis sub conditione relligionis Muscoviticae oblatis9 saepius nuntiant Gedanenses literae, amica nobis erit illa gens. Poloniae regem ab Austriacis multum abstrahet coniugis fatum.10Volebat Daniae rex Gotheburgum obsidere11 et a Landscronae obsidione nostros divertere, sed cum occupato Landscroonae castello12 Gotheburgo subsidio veniat Hornius, parum efficiet rex, quem nunc etiam globo nonnihil ictum nuntiant literae.13 Duglassius cum equitatu redit in Holsatiam.14 Wittenbergius ferro et flamma vindicat15 caedes rusticorum et eruptiones Gluckstadiensium.16 Koningsmarckius se Hassiacis iungit,17 ut resistat Hatsfeldio, in Halberstadiensem et Bremensem districtum trahenti nonnullas ex caesareanis et Bavaricis copias.
Nondum de loco intermedio convenere legati nostri cum Gallis.18 Hic multum laborant Danici ministri, ut iniustitiam armorum nostrorum commonstrent et a nobis abstrahere Battavos possint.19 Sed persistunt Status in proposito et hactenus conclusere mittendam legationem, quae et pro commerciis conditiones optimas tentabit et componere rem omnem placide studebit. In Sueciam et Daniam20 legatos Bikerum, Scapium,
414
Beverum, Zonkium Hollandos, Stavenessium Zelandum et Andream Frisium comitabitur 40 navium classis in fine huius mensis21 cum omni onerariarum navium serie. Flandriae litora armatis navibus occupanda, ne inde Dano veniat subsidium.22 Si sponte nolit Daniae rex cupitis assentire, huc referant rem omnem legati, ut an se Suecis iungant, resciscant.23 Praeterea omnia ad hanc militiam necessaria conceduntur Suecis, Danis interdicuntur. Quae propterea fieri videntur, ut durante bello a vectigali immunes Cimbricum fretum permeent Battavi24 et ad rosenobilis quantitatem25 pro malo pridem solutam redigant expensas. Admiralitatis Collegia multum laborant, ut festinetur legatorum classisque emissio, ne diutius periclitentur commercia, graventur promptuaria et ad inopiam redigantur mercatores, opifices, nautae militesque ex septentrionali navigatione negotiationeque victitantes.Deus omnia ad bonam diuturnamque orbis arctoi pacificationem et christiani nominis firmam reconciliationem dirigere dignetur, cuius Maiestatis protectioni illustrissimam Excellentiam vestram devote commendo, tanquam, illustrissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 15 Maii 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Maii.