Clarissime domine,
Exspectabo fusiorem explicationem nostrae contra Danos causae, simulatque Belgico sermone prodierit,2 ut eam quoque omnibus Latine intelligentibus, id est non Gallis tantum, sed et Italis communem faciam.3 Sentio non parum favoris nobis partum per edicti illius, quod sub reginae nomine missum ad populos fuerat, evulgatione[m].4
Polonos et Moscovitas5 et ego arbitror quieturos; Batavos spectatores fore, in hoc intentos ut aliena dissidia in suum vertant commodum. Opperienda est fortuna navium, tum quae e Suedicis prodibunt portibus, tum quae apud Batavos conductae iam Albim
412
attigere. Pulchri sunt interim in Scania successus. Rex Daniae, quantum audio, non a nostris tantum, sed et a popularibus suis sibi metuit. Hic nihil optatur magis quam ut isto bello quovis modo composito exercitus nostri in terras Austriacae domus proprias se iniiciant. Dux Aurelianensis magnum habebit exercitum, obsidionem animo agitans, sed itineri paratum invasit podagra. Rakoczii legati auditi sunt a consiliariis imperatoris et dimissi comiter. Dicitur imperator etiam ad aulam Turcicam legationem mittere.Hic etiam forense bellum exoritur de opima praeda, hereditate Riceliaci, inter ducem Anguianum, qui Bressaeam duxit, et dominam Esguilloniam, quae feminae duae pari gradu mortuum cardinalem attingant; sed in hanc pronior fuit illius affectus, de cuius rei causis varia disseruntur.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIV Maii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.