Mi frater,
De domino Basio miror, cuius amicitiae veteris et mihi damnosae tam parum meminerit.2 Nimirum tempus animos detegit.3
Exercitus ducis Aurelianensis iam habet XX militum millia. Rumores varii, maxime de Flandria maritima.4 Iam nunc audimus obsideri Gravelingam terra marique.
Vide epistolam archiepiscopi Gnesnensis, primatis Poloniae, et synodi quae ipsi aderat, ad dissidentes in rebus fidei ab ecclesia catholico-romana.5 Calvinistas emansuros puto. Qui vero confessionem Augustanam sequuntur, quid facturi sint nescio. Forte consilium petent a Suedis et Saxonibus.6 Gaudebo, si non ipsius literis, te nuntiante intelligere vel summatim quae optimo seni domino Utenbogardo in mentem nunc veniunt super iis quae attigeram,7 salva ei semper mutandi et augendi libertate. Si in purganda a
452
crassioribus vitiis ecclesia omnes operam ponerent, satis in eo reperirent negotii, quod eorum curam a disputationibus minus utilibus averteret.De archiepiscopo Cantuariensi recte iudicatis incidisse eum in malos homines et in mala tempora.8 Magnum innocentiae testimonium, quod tot infestissimi insectatores talia conquirunt in eum crimina.
Noster Didericus itineri se parat.9
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
4 Iunii 1644.
In Catalania exercitus prope totus Gallorum caesus est.10 Gentis in Gallos fides nutat.