488
Frater optime,
Quae de Gallico circa Grevelingam exercitu scribis laetus intellexi.2 Res in Catalonia adversas3 qui hic sunt Galliae ministri elevare satagunt.4 Si tale infortunium pacem nobis posset adducere, vel hac mercede mihi placeret. Caeterum nova paci turbamenta iniici audio ex disputatione nova inter Suedos et Gallos suborta5 aliisque quae recenter emergunt quaestionibus, quas inter familiam ducit Suedorum cum Dano bellum.6 Spiringius hoc unum agit ut nostros homines cum Danis committat,7 quod illi omnino fugiunt.
Dominum Utenbogardum iterum serio monui8 et sententiam suam super iis quae nuper scripseras aperiret rogavi, si scripto nollet, saltem vel ore tenus. Ille amplius deliberaturum se dixit et experturum, an quid sibi reliqui sit virium.
Princeps in castris suis necdum quicquam gerit, dum Brederodio ad Receptaculum aquarum Gandavensium9 male cessere principia, sive ob ignaviam militum, sive ob ignorantiam locorum, nisi forte plures concurrerunt causae.
Plura quae iam scribam non habeo; ad ea quae ante octiduum scripsi responsum expecto,10 Deumque oro ut te, tuam, tuos in suam recipiat tutelam. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
489
Hagae, XIII Iunii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 40 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Iunii.
En in dorso: 13 Iunii 1644 W. de Groot.