433
Frater optime,
Si dominus Basius filio tuo2 cum ipsum in suburbano conveniret omnem praecidisset spem, aut mihi etiam, cum octo circiter diebus antequam tuae ad me perferrentur litterae ea de re secum agerem, potuisset praeveniri ista quam iam tulimus repulsa. Sed ille primitus filio, ut mihi quidem retulit, spem fecit aliquam et mihi respondit se amplius deliberaturum si quid a te accepisset.
De rebus publicis nihil iam scribam, neque enim certi quid habeo nisi principem iam ad exercitum abiisse3 et indictum in crastinum diem Conventum Ordinum extraordinarium,4 ut quattuor millia novorum militum in aliquod tempus conscribantur. Si quid nos promovebimus, proxime intelliges, et rursum quid Galli molituri sint intelligere avebo.
Bene iudicas de rebus Polonorum et Moscovitarum.5 Interim si quid de conventu in Polonia religionis ergo indicto habeas, velim certiorem me facias.6 Egi ea de re hodie cum domino Vossio, qui hic est.7 Is ait se vidisse epistolam ab archiepiscopo emissam et typis vulgatam, quae ab ordine theologico Lugdunensis academiae Riveto est communicata. Is auctor est moras nectendi et subscribunt eius iudicio Triglandius, Spanhemius, etc.8 Inter reliqua et hoc urget rogari ad eum conventum tam lutheranos quam calvinistas, quos inter cum nondum de summa rei conveniat, futuros ipsos ludibrio pontificiis. Conveni heri Utenbogardum eumque de negotio conciliationis monui,9 sed ille negat se ob senectutem et quae accedunt mala quipp[i]am ea in re posse perficere, quanquam postrema quae ad ipsum scripsisti, cogitandi sibi causas luculentas praebuerint. De accusatione archiepiscopi Britanni ob titulos veteribus usurpatos10 valde mirantur et Vossius et Utenbogardus: miseros eos qui in talia incidunt tempora.
434
Uxori nihil iam scribam, abest enim filius,11 et ego hoc die fui impeditus; hoc igitur solum velim sciat me ex mandato omnia curaturum.12 Filio minori, si etiamnum illic est, velim me quoque excuses quod iam non scribam, facturus id alias, ubi scribendi se obtulerit occasio.13 Interea Deus immortalis te, tuam, tuos nostrosque omnes diu sospitet. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIII Maii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Maii 1644.
En in dorso: 23 Maii 1644 W. de Groot.