474
Mi frater,
Multum fervet ista paenitentiaria quaestio. Nam post alterum librum ab Arnaldo editum2 cum egregiis Patrum sermonibus ad eam rem pertinentibus et in Gallicum sermonem translatis scripsit pro eadem sententia Mileterius et edidit librum probatum a tribus doctoribus Sorbonicis.3 Contra insurrexit Ivo capucinus4 et reginam libro edito dehortatur, ne vetera et sepulta praeferri sinat receptis. Et alii monachi paris sensus cudunt opera,5 ut constet ipsis quaestus confessionarius. Romanus papa improbare non potest6 id quod in Concilio Tridentino probarunt eius sedis pontifices de restituendis, quantum fieri potest, moribus antiquis circa paenitentiam.7 Et exemplo praeiit cardinalis Boromaeus.8 Cardinalis autem Gropperus9 scripsit veram causam secessionis et tot sectarum esse ex disciplina apud catholicos non relaxata, sed plane exstincta.10
475
In lite Anguiani prolatae sunt patris principis literae ad Riceliacum cardinalem plenae servili adulatione, in quibus summum se bonum in istis nuptiis dicit ponere.11 Sed ita erant tempora ut qui per interpositos homines specie recusantis nuptias istas desideraret, idem et ad tam submissas preces alios cogeret. Et magnum dedit exemplum comes Suessionensis,12 quam periculosum esset etiam sanguinis regii princi[pi]bus spiritus gerere pro suis natalibus. Advocatus regius Briquetus, cuius socer est Bignonius,13 cum et Bignonius14 ad cardinalem Mazarinum et ipse ad cancellarium15 vocati fuissent intellecturi reginae sententiam, eo sermonem direxit, ne temere everterentur renuntiationes ante nuptias factae.16 Parlamentum iussit causam scripto tractari, id est, longo trahi sufflamine.17 Quod dixit dominus Godofredus18 Arnaldum hunc filium esse eius qui contra iesuitas dixit, verissimum est.
Bellum inter Suedos et Danos exarsisse doleo,19 sed tamen puto nostris impositam
476
fuisse necessitatem. Plane enim exitium Suedico regno minabatur ista Dani et Poloni et Moscovitae coitio,20 eo tempore quo adhuc Suedia bello tam gravi Germanico erat implicita. Et tamen initio nihil Suedi fecere aliud quam quod more apud omnes recepto hiberna quaesivere in solo unde imperator tributa percipiebat, cum ipse Danus saepe nec amicis in excipiendis hibernis aut aestivis pepercerit. Persecutio belli iam olim imperatori et sectam eius sequentibus indicti nova indictione non egebat; sed Danus, qui ob id vires Danicas terra marique aperta hostilitate in nos vertit, indicere bellum nobis debuit. Sed mos eius est ferire antequam minetur, sicut et fecit regnante apud Suedos Carolo.21Honorificum puto Graswinckelio fore, quod eius ministerio in re maxima legati utantur.22 Danica controversia apud Suedos moram non iniiciet de pace colloquiis.23 Veneti in Dani locum conciliatores erunt.24 Laudo quod Hollandis cordi est et res ista de freto Danico25 et res Indiae Asiaticae.26 Nam caeterae nationes,27 nescio unde incitatae, videntur omnia ire impeditum quae publico simul et Hollandiae, quae maximam publici partem facit, sunt utilissima. Gaudebo saepe bene edoceri de consiliis quae capiunt et Hollandi in commune et praesertim Amstelodamenses. Tuis precibus et domini Utenbogardi meas iungo,28 primum pro pace regnorum et imperiorum, deinde pro pia et sancta pace ecclesiae, ut et bella cessent et in uno spiritu Deum adoremus per Christum, ac sic accipiamus Spiritum Sanctum.
Deus te, tuam, tuos et amicos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
11 Iunii 1644.
Filius noster Didericus iam abiit in castra.29