Clarissime domine,
Praelustri domino comiti de La Gardie multis nominibus sum debitor, idque pridem et perlibenter agnosco. Caeterum ad sua benefacta magnum adiecit augmentum, cum apud principem Arausionensem - sive is ex animo locutus est, sive tentandi ipsius causa‹m› - ita me defendit,2 sicut ego Suedorum et dignitatem et iura defendere soleo.
585
Quare nunquam potero satis magnas tantae bonitati aut referre aut etiam agere gratias.Magnas nobis adversus Danos spes dat tanta classis ex Suedicis Batavicisque collecta navibus.3 Videtur enim ista de mari quaestio in ipso mari definitionem a Deo, talium arbitro, acceptura. Is ipse Deus haec omnia regat ad bonam veramque pacem, ad quam pronus feror partim ingenii quadam proclivitate, partim ex sapientiae et pietatis libris.
De Rakoczio et Turcicae aulae consiliis4 ita nuntiantur diversa, ut nostri non sit iudicii, quid verum falsumve sit diiudicare. Literae legatorum Suediae videntur mihi temperatius scriptae quam Gallicae ad principes ordinesque Imperii.5 Multum vereor, ne Batavi, ducti ut alienis nervis lignum mobile,6 tempus perdant opportunum ad res suas una cum Suedicis bene locandas. Et dubito, an satis impleturi sint pactorum fidem.7 De Gravelinga spes bona est et, ut puto, propinqua. Interim Friburgum obsidere coepit Bavarus.
Deus, clarissime domine, Claritati vestrae faveat,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XVI Iulii 1644, Lutetiae.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.