eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    617

    6981. 1644 juli 30. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Praecipuum de quo nunc agitur, est Gravelinga.2 Die huius mensis XVIII exustus fuit pons marescalli Gassionis. XIX eiusdem Gassionis milites ad pedem urbici propugnaculi se posuere, sed ignitis desuper missilibus coacti abscedere, XX idem Gassio cuniculum sub propugnaculo fecit erumpere, militem ibidem posuit. Ipse in ventre vulneratus est postridie,3 cum fossores iam sub duo propugnacula subiissent. Eodem tempore extremorum malorum comminatio urbi facta est. XXIII Milleraius sub aliud propugnaculum cuniculos dissilire fecit, modico ruinae effectu. XXIV tres impetus facti in propugnacula eo cum damno Gallorum, ut CCC sint desiderati, vulnerati autem ducenti. Tandem duo marescalli suos in cacumine propugnaculorum posuere, non multos, qui ibi cum hostibus non plane deiectis sunt pugnaturi. Cuniculi novi parabantur, deinde ex omni parte oppugnatio, quae eo celeratur magis quod fama est a Piccolominaeo cuncta parari ad castra oppugnanda, quod tamen an serio fiat, multi dubitant.

    Sparguntur etiam nunc hic rumores de conventione ducis Caroli cum Gallis; misit is quidem huc conditiones a se signatas,4 sed alias ab iis quas Galli miserant. Interea vero deprehensa est Sedani coniuratio pro duce Bulionio. Auctor Furnerius e reformatis, captus nunc, pars caetera romanenses, et in propinquo ad eventus exspectationem milites Beckii, partim etiam, si vera dicuntur, ducis Caroli. Galli qui in Lotharingia fuere, partim se marescallo Turenae, partim duci Anguiano sociant. Utrique missae pecuniae, huic CL librae francicae, alteri CCC millia scutatorum. Hic ad Luxemburgicum est finem; dubitatur, an se iuncturi sint. Gallici et Hispanici Burgundiones ius indutiarum exacte colunt. Dux Carolus pecuniam Gallicam non accepit, dicitur esse ad Longuiacum. Melos et Piccolominaeus habere putantur ad XVIII millia hominum. Novi delectus ad X millia in Flandria fiunt, sed et Gallicus exercitus augetur et egregiis operibus defenditur. Adsunt ad opera rustici ter mille. De Ilerda disconveniunt rumores: alii iam deditam credunt, alii detectam coitionem contra Gallos; Mottae vero Odincurtii exercitum esse ad XV hominum millia. Chombergius Metim ivit, ad aquas Chavigniacus.

    Veneti equites peditesque de sua militia et per mercatores pecuniam Hispano promittunt, ut eius commendatione ab imperatore obtineant praelationem prae electoribus; quod, ut maxime id velit imperator, electores concessuri non videntur. Turcica classis ad naves LXXX, e Constantinopoli, mari Aegeo et Africa in unum collecta, Italiam territavit. Genua XII naves longas contra instruit. Praefectus Neapolis dimidium millionem poscit ab eius regni populis sane attritis; legatus autem imperatoris pecunias auxiliares a papa, tanquam pugnans contra haereticos. Mediolanum eunt ab Ethrusco MCC pedites, equites D, partim per Mutinensium fines, partim mari Genuam, inde per Genuatium fines. Pinzona iam capta putantur Galli obsessuri Censium, quo via est ad Finale. Roma magis magisque munitur. Castro, loco imperii Parmensis, detrahuntur munimenta, neque de firmitate pacis in locis illis dubitatur.

    Videtur Francofurti mansurus conventus, nisi forte sub maiori nomine Ratisbonam transferatur. Super literis Gallorum et imperatoris, asperis utrinque, videntur praevalitu-

    618

    ra ibi consilia ad scribendum media. Plerique ordines pecunias ab imperatore contra morem petitas iam solverunt. A Francofurtensibus exiguntur subsidia, quae dicuntur LX.5 Rumor est ibidem Gallos a Suedis expetere, ut Monasterium veniant,6 quod et mihi hic saepe propositum fuit; verum a me reiectum multis de causis. Etiam illud discimus aucta a duce Carolo praesidia tum Wormatiae, tum Spirae. Friburgenses bene se tutari, prosperis etiam eruptionibus. Capta a Bavaricis aedificia suburbana. Constat fama caesos a Rosa hostium sexcentos. Sunt literae, quae principem Thomam nuntiant non Censio imminere, sed Bremo. Austriacorum ministros multum laborare, ut Gallos suspectos faciant Helvetiae, quod facilius est illis quam semet purgare.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae et sapientissima et prosperrima consilia,

    tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    [Lutetiae,] XX/XXX Iulii 1644.

     

    Nuntium iam nunc accepimus, magnum sane, ducem Aurelianensem die Iovis exacto ingressum [ex pacto]7 in urbem Gravelingam. In Anglia constat commissum proelium, cuius pars utraque rumoribus ad se victoriam trahit. Rex dicitur ire contra Wallerum, princeps Mauritius contra Essexium. Regina scribitur esse Falmuthi in Cornuvallia. Fuit et in Tingi, urbe Africae, sed quae olim Portugalliae facta est accessio, coniuratum contra Portugallos animo advocandi contra urbem Castellanos, quibus urbs et machinae, ac Mauros, quibus et hominum et rerum praeda cederet. Ita enim dicit epistola regis Portugalliae; addit a duobus patribus filios, a fratre fratrem ob hoc crimen apprehensos missosque aut ab ipsis ductos Ulyssipponem. Ilerdae occisus est in seditione Anglesilius, regis Francorum consiliarius. Addunt Galli Castellanorum mille caesos, cum spe successus ad urbem accederent.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gesta ad Gravelingam. Fama de Lotharingo. Coniuratio Sedani. De Turena et Anguiano. Indutiae Burgundicae. De Lotharingo, Piccolominaeo. Delectus hinc inde fiunt. Catalanica. De Chombergio, Chavigniaco. Venetorum molimina ut priorem locum obtineant prae electoribus. De classi Turcica, Genuensium apparatu. Tributa Neapolitanorum. Auxilia ab imperatore apud papam postulata. Milites Mediolanum euntes. Pinzona capta, quid acturi Galli. Roma munitur. Castrum moenibus nudatur. De conventu Francofurti. Imperatori ab ordinibus soluta. Gallorum desideria reiecta. De Lotharingo, Friburgensibus, Rosae victoria. Princeps Thomas imminet Bremo. Imperatorii Gallos reddunt Helvetiis suspectos. Gravelinga capta. Rumor de proelio in Anglia, varia inde. Tingi coniuratio in Portugallos. Seditio Ilerdae. Ad eam caesi Hispani.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 206; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 454 no. 543. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 297. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 6982).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 30 juli 1644 (no. 6980).
    3 - Jean, graaf van Gassion, kreeg in de nacht van 21 op 22 juli een regen van kogels over zich heen. Een splinter trof hem in de hartstreek, maar desondanks gaf hij de strijd niet op (Gazette 1644, no. 89, dd. 30 juli 1644).
    4 - Hertog Karel IV van Lotharingen maakte in Parijs gebruik van de diensten van Henri de Lorraine († 1672), markies van Moy (Mouy); vgl. no. 6575 (dl. XIV), en Mémoires de Du Plessis-Besançon, p. 176-179.
    5 - Het getal ‘LX’ kan betrekking hebben op het aandeel van de stad Frankfort in de door de keizer verlangde bijdrage aan de oorlogskosten (‘Römermonate’).
    6 - De Zweedse gevolmachtigden Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius beraadden zich over een demonstratief vertrek uit Osnabrück; zie no. 6954. In Munster hielden de Franse gevolmachtigden echter het hoofd koel. In een schrijven van 16 juli legden zij het vraagstuk voor aan hun regering: ‘Les ambassadeurs de Suède ... nous ont communiqué la pensée qu'ilz avoyent eue de se retirer, et nous avons tasché jusques à présent de les en dissuader’ (Acta pacis Westphalicae; Die Französischen Korrespondenzen I, p. 362).
    7 - De vermelding ‘ex pacto’ komt alleen voor in de nieuwsbrief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 6982).