Mi frater,
Nihil nunc abs te habui, credo, quod in Transmosanis esses locis.2 De Diderico nostro iterum captivo nihil habemus.3 Sed cum dux Anguianus et marescallus de Turena plurimos Bavaricorum in proelio4 ceperint multis etiam occisis, facilis erit captorum redemtio. Papae mortuo quis successurus sit videbimus. Multae sunt factiones,5 quarum singulae milites ab Italiae principibus ad sui munimentum advocant. Cardinales novos papa mortem prospiciens, quamvis multum a gentilibus suis rogatus, facere noluit.6 Gassio castellum cepit7 ad Wattam inter Borborgum et Sancti Audomari urbem; creditur id aditum dare in Flandriae interiora. Turcica classis ad oram Italiae et Siciliae apparens metum incutit.
Rogo te de Anthologia negotium conficias.8
Deus te coniugemque et liberos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
27 [sic] Augusti 1644.