Excellentissime et illustrissime domine,
Regina regens se adhuc parat profectioni ad Fontem Bellaqueum.2 Pecuniae controversia ita composita est, ut regina quosdam sit delegatura ex consilio status, ex rationalibus et aliis, his duodecim alios additurum sit parlamentum de suo corpore, qui in urbis huius divites, maxime vero eos qui a triginta annis aut ex quaesturis aut ex redemtionibus publicorum rem fecere, describant quantum ad huius temporis necessitates collaturi sint: unde sperantur viginti ferme milliones. Valde hanc rem promovit dux Aurelianensis, reiectis aliis commentis plebem nimis oneraturis. Idem dux pergit poscere iura vetera vicariorum regni,3 et ut Bellifortius aut liber emittatur aut iudicetur. Et abbas Riverius admitti in consilium regiminis et cardinalis fieri sperat, contra nitentibus aliis. Reginae Angliae vomica se aperuit sub mamillam dexteram. Creditur non abesse a certo periculo. Est etiam nunc ad aquas Borbonias.
Apud Wattam in Flandria pergitur in struendis castellis tribus, missa in id pecunia ad quadringenta francorum millia. Milites ibi sunt ad millia XX latiusque sedes capiunt ob penuriam pabuli. Vult eos impedire Piccolominaeus, ad Mardychium se tenens. Lotharingici milites ibine mansuri sint, an ad superna Rheni vocante Bavaro redituri, incer-
730
tum est. Beckius cum in Flandriam iret, aliis iussis apud Namurcum retentus est. Castellum apud Philippiburgum amni imminens ad Gallorum adventum a defensoribus derelictum est, pari de causa qua nuper castellum Philippi ad Gravelingam, militum paucitate. Ipsum Philippiburgum nunc obliquis accessibus petitur verberaturque praeterea machinis viginti et octo, molis circum exustis, abducto amne, ponte Gallorum mobili posito ad Germershemum. Sunt in Philippiburgo pedites quingenti, equites sexaginta, agricolae, qui eo se receperunt, ferme quingenti. Galli ad XXIV sunt millia; adiunget eis bis mille et quingentos pedites, equites sexcentos Magalottus, totidem alios Arnaldus. Bavarici ad Hailbrunam sunt. Restant eis a clade octo millia, accessere quatuor millia ab Hazfeldio et Montecuculo, et exspectantur copiae aliae, quae ad Saxonem e Bohemia iturae fuerant. Non obstant haec, quominus Galli brevi sperent se potituros Philippiburgo. Bavarus a subditis suis ter mille equos accepit, promisso pretio, ut eos quibus equi periere, in equos reponat. Johannes Waertius dicit nunquam se vidisse calidius certamen illo apud Friburgum.4 Merciaco gratiae actae sunt, quod partem bonam exercitus machinarumque servasset. Friburgi obsidium ideo dilatum est, quod et pabula ibi defecissent et ob multitudinem cadaverum haustus caeli esset impurus.5 Spira trecentos Gallos praesidio recepit. Cantecroia Wormatiae minus tutam se putans Francofurtum venit. Ab Hohentvila ita discessere hostes, ut commeatum omnem, tres belli machinas et alia belli instrumenta dereliquerint. Capta a Tubadelio Forsenium, Ethlingemium, Bretta, Durlacum; a Rosa Bada, Cupenhemum, Brou[c]sellum, Vislochium. Daumontius oppido Germershemio capto arci imminet; oppido arcique Lichtenhausae comes Palluavus. Cessere eis et alia loca Palatinatus Inferioris ad utramque Rheni ripam et interceptae eius qui Philippiburgo praeest, ad electorem Magontiacensem literae, quibus ostendit, nisi hostis vi pellatur, se diu sustinere non posse. Praesidia sua ferme ex omnibus Palatinatus locis abduxit Bavarus praeter Heidelberga et Francodalia; et hoc ipsum oppidum cum eo quem habet milite negat defendere se posse Robolledus. Missi qui a Francofurto militem peterent, sed frustra.6 Elector Magontiacensis creditur abiturus Magontiaco relictis ibi canonicis suis. Austriacorum ministri7 acriter poscunt strictiorem ordinum Germaniae inter se coniunctionem contra vim tantam externam.Manent rumores de regis Hispaniae morbo.8 Molem portui Taragonae imminentem cepit et fauces portus obtinet classis Bressaei; duo urbis propugnacula oppugnat Motta Odincurtius speratque subterraneis operibus disiecturum se muros, et ubi plus militis acceperit, vi irrupturum in urbem. Sunt iam Romae in conclavi cardinales. In proxime collectis suffragiis XX et tria fuere pro Florenzola. Sacchettae, amico suo veteri, favet hic Mazarinus. Cardinalis Antonius Gallicarum rerum protector magno cum honorario declaratus. Duci Savellio legationem pro se mandavit rex Hispaniae.9 Columnae et
731
Ursini cum magno comitatu armati inter se minantur. Praefecto urbis securitas urbis commendata maxima cum potestate. Dux Bulionius ad Urbinum est. Principum Sabaudorum copiae apud Santiam sunt et in agro Novariensi. Praefectus Mediolanensis pauciores habet milites, sed veteres, et ad legendos alios misit tribunum Menserum cum pecuniis.10 Nescitur, qua de causa in Brutiis11 militem posuerit praefectus regni Neapolitani et Genuenses decem navium longarum classem in mare deduxerint. Turcica classis ad oram est Illyrici.Mitto id, quod rex Britanniarum edidit,12 quo profitetur servaturum se religionem, regimen ecclesiae, liturgiam ita ut sub Eduardo, Elizabeta, Jacobo parlamentariis legibus stabilita fuere. Puritanorum commenta chimaericam reformationem appellat. Elector Palatinus Londinii accipietur magna cum pompa a parlamentariis. Propinqui sunt inter se in Cornubia exercitus regis et Essexii; paria utrisque alimenta, nisi quod mari aliquid accipit Essexius. Dedita Mancestrio arx Sheshieldia in Nottingamia, aliis parlamentariis ducibus Staleia in Darbissia, item Bolsoviria. Wingfeldum manebat obsessum. Leslaeus castellum terrenum ad urbem Novi Castelli ceperat. Princeps Robertus ad Chesiram haerebat.
Civitas Argentoratensis duci Anguiano dedit ducenta millia francorum,13 bis tantum ad eum misit princeps Condaeus.14 Haec sunt quae hic intelliguntur. Nos de Torstensonio laeta exspectamus, quem omni Jutia Holsatiaque derelicta in penetralia Germaniae ire rumor hic fuit, sed mihi non creditus.15
Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae omnibusque consiliis eius successus optimos,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXXI Augusti/X Septembris 1644.
Regina iam hinc abiit ad Fontem Bellaqueum. Princeps Condaeus in provinciam Bituricensem putatur iturus, Vaubecurtius non in Lotharingiam ut fama erat iturus, sed in Catalaniam, et Magallottus non ad ducem Anguianum, sed ut se opponat Beckio. Elbovius et Gassio in penitiora Flandriae tendere. Relegantur hinc multi, factionum suspecti. Parlamentarii Angli in conditionibus pacis, quas offerunt, exclusos volunt principes Robertum et Mauritium. Ex iis qui Venetis militarunt, bis mille Bavaro parati sunt se addicere, sed sub magna mercede. Rex Hispaniae ab Ilerda Caesaraugustam rediit.
Proposui hic non dubitare me, quin et Suediae gratum sit futurum et ad alenda Germaniae studia utile, si quae loca Galli in Palatinatu bello capiant, ea bene custodiant ipsi, at ius sinant reddi nomine electoris, ut inde spem concipiat recuperandi aliquando res perditas.
732
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regina itineri parata. Pecuniae controversia composita Aurelianensis consiliis. Huius postulata. Spes Riverii. De regina Angliae, Belgica. Philippiburgum obsessum. De bello Germanico varia. Cantecroia se Francofurtum recipit. Alia de bellicis rebus apud Germanos. Austriacorum desiderium. Rumor de Hispaniae regis morbo. Hispanica. Acta in conclavi. Italica. De Bulionio; classe Turcica. Bellum Anglorum civile. De Argentoratensibus, Torstensonio. Regina ad Fontem Bellaqueum. De Condaeo, Vaubecurtio, Magallotto, Elbovio. Multi relegati. Parlamenti Anglorum postulata. De Bavaro, rege Hispaniae. Monitum de terris Palatini.