Clarissime domine,
Bene est, quod in dies certiores accepimus nuntios de felice in mari proelio. Femerae non ita magnum est lucrum,2 sed domini Wrangelii iter in Fioniam facit, ut nostros Fioniae credam imminere.3 De iis quae in Scania aguntur et de principis Danici valetudine4 certiora dies adferet. Multum quod Danus compedibus illis liberavit fretum Orisundae et sic possessionem eius nobis aliquatenus adiudicavit.5 Gaudeo post tot ambitus tandem ad ipsum pacis negotium ventum esse Monasterii6 Deumque rogo eam rem ut prosperet. Legi cum voluptate Ankerhelmii literas Zelandicum quiddam olentes.7
202
Generosissimis dominis Baneriis commendatum me velim.8 Exspectamus hic, quo ituri sint Hassici,9 ad Torstensonium an ad Gallos. Harcurtius in Catalaniam nondum ivit. In ver proximum et Flandriae et Germaniae magna minantur Galli. Regis Angliae res audimus loco esse non optimo, neque regina Angliae pro rege marito suo quicquam hic promovet. Sunt hic alia quae agantur et pecuniae magna penuria.
Deus, clarissime domine, servet Claritatem vestram,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
III Decembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.