Vir clarissime atque eruditissime,
Vidi novam Institutionum nostrarum editionem cum annotatis Claritatis vestrae, bene elaboratis et perutilibus,2 qua de re gaudeo lectorum causa. Mirari non debet Claritas vestra, si mihi non ea quae ipsi fuere adminicula. Multum est potuisse me praestare quod praestiti illo loco ac tempore.3 Quaedam quae controversi iuris esse iudico, velim definiri ab iis quorum ista est potestas,4 ut minor sit litium materia. Praestitere id magno
216
populorum suorum bono in multis rebus archiduces Albertus et Isabella.5 Posset eam rem promovere, si velit, nobilissimus dominus Graswinkelius,6 cui ut et Claritati vestrae omnia opto prosperrima,Claritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Decembris 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Simoni Groenewegio a Maden, iurisconsulto.
Adres (volgens de uitgave in de Beschryvinge der stadt Delft): Clarissimo eruditissimoque viro d. Simoni Groenwegio a Made, iurisconsulto.