Clarissime domine,
Post res mari gestas,2 etiam terra marescallo Hornio partam victoriam,3 est quod nobis gratulemur: utraque utilis esse poterit ad edomandos spiritus Danicos nimium antehac feroces. Ego, qui semper pacis amator fui, gaudeo coepisse de ea agi serio a nostris tum cum Danis tum cum imperatore. Spero Deum aliquando miseraturum populos tam diu gementes sub tam gravi onere. Magna sum in exspectatione, quid futurum sit de Juttia4 et Fionia.5 Deinde vero uter prior a Sala sit recessurus, marescallus Torstensonius an Galassius,6 et quo daturae se sint copiae Hassicae.7 Tum vero - quando de rebus praeviis satis iam convenit Monasterii et Osnabrugae8 - quis ubi ad rem ventum fuerit maxime se
228
ostensurus sit pacis aequae cupidum, qua de re ex conditionibus quae proponentur, iudicabit totus orbis christianus.Hassici visi sunt in Halberstadiensi tractu,9 Hazfeldii copiae in Coburgico. Videbimus, quo se daturi sint et hi et illi. Gallos a Germeshemii obsidione repulit Johannes Waertius. Comes Harcurtius nondum hinc abiit in Catalaniam. In Italia hibernatur. In Anglia vix est, ut pax speretur, tam iniqua a rege poscunt parlamentarii. Baro quidam ex Languedocia hic in Bastiliam coniectus est, motus in illis locis creditus suscitasse, et pares ob causas de parlamento Burdegalensi sexdecim interdicti munerum suorum functione.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, X Decembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.