Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Bastilia, quam partim rex Ludovicus XIII post obitum cardinalis Riceliaci exinanire coeperat, partim post eum regina regens, nunc iterum impleri incipit;2 nec mirum cum multi sint quibus displiceant praesentia et qui linguis suis aegre temperent.3 Pecunias tamen novas in hac urbe satis bene processuras arbitror, quia indicuntur bene nummatis.4 At aliis in locis plebs oneribus impar diffugit, ita ut magna Galliae pars ab hominibus deserta sit.5 Peior etiam est status in multis Germaniae regionibus, quae res imperantium animos flectere deberet ad desiderium aequae pacis, ad quam augustam Maiestatem tuam omnibus modis tendere et aliis exemplo praelucere multum gaudeo. Erit magnificum Maiestati tuae si quos vincere potuerit, eos servatos malit.
Deus et in hoc negotio et [in] aliis omnibus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Maiestati tuae faveat,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, I/XI Martii anni 1645.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Bastiliam captivis repletam; tributa indici memorat. Pacem commendat.