Mi frater,
Per quatuordecim dies fui Suderacherae2 apud magnum cancellarium et legatos alios Suedicos, qui omnes honorificentissime me tractarunt.3 Nunc me paro ut eam terra Stockholmiam, quo puto brevi venturos eosdem legatos, quandoquidem a legato Gallico nihil adfertur quod Suediae placeat de terris dandis in pacis pignus.4 Et Batavi transiere quidem cum classe armata et onerata fretum Orisundae,5 sed non habent secum milites,
679
quod sperabatur, nec mandata iungendi se cum Suedis, qui interim suas res agunt.6 Bornholmiam cepere,7 quidam addunt et Gothlandiam, de quo nihil affirmem.8 Utraque classis Suedica in mari est tum a Wismariae, tum e Suediae portubus. Videtur res ire ad novum mari proelium.Saluta quaeso amicos, praesertim dulcissimam uxorem ac liberos tuos,
tui amantissimus tibique obligatissimus frater,
H. Grotius.
Colmariae, Lutetiae, 15/25 Iunii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.