eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4119. 1639 mei 21. Aan Willem de Groot1.

    Ferme uno tempore accepi literas prope anno distantes, quas primo Maji hujus anni2, et quas calendis Iunii anni hunc praegressi3 dederas. Brunaeum4 autem, cujus hae faciunt mentionem, non vidi. Sed libros, quibus ista vetus epistola aderat, pertulit alius.

    Wassenarii libros5 jam compactos apud me habeo. Inter multa supervacua sunt utilia non pauca. Borrius6, ut mihi dictum est Amstelodami cum essem, donaverat mihi libros post tomos duos, quos habeo. Sed id munus ad me nunquam pervenit. Velim tamen habere.

    337

    Berkelius7 hic mortuus est. Ea res et tot aliorum amicorum mortes commonefaciunt me meae mortalitatis. Velim autem incertum diem antevertere editione eorum, quae habeo, ut quantum possim juvem post victuros. Quare omnino velim Annales8 meos quamprimum emendate edi, sed non ab iis hominibus, qui ea, quae continentur, ante editionem studio partium sint vulgaturi et hic editionem, quod credibile est, impedituri. Rogo igitur, quaeras virum bonum, cui credi hoc depositum possit.

    Cupiam et Anthologiam9 edi, in qua vulganda minus periculi est: nulli gravis est percussus Achilles10. Blavium11 video nostrorum operum non esse appetentem. Itaque theologica, quae complura habeo, item de Iure belli ac pacis12 aut hic aut in Anglia edenda mihi erunt.

    D. Vossio13 opto valetudinem meliorem et ὠϰυτοϰίαν librorum, quos parturit nimis jam diu, non suo, sed obstetricantium vitio. Optima precor et D. Hoofdio14 et D. Barlaeo15 plurimumque me ipsorum meritis obstrictum agnosco libens.

    Res Batavas auguror mari bene ituras. Terra nihil magni exspecto hoc quidem anno. Prudenter fecit classis praefectus16, quod eos, sub quorum imperio est, consuluit de quaestione satis implicita.

    Minas in Anglos Galliae neque puto tam destricte enuntiatas fuisse quam ad vos perscriptum est neque ab Anglis metui, ne Galli mare transeant. Scoticam autem defectionem jam nunc faveri a Gallis putant.

    Rem pecuniariam video apud vos non minus quam ubique terrarum esse impeditam. Ab usuris illis sortem mergentibus serum quidem, sed magnum malum praemetuo.

    Digna est quae historiarum memoria conservatur, non tamen sine exemplis, Batavorum illorum audacia, qui nec capti potuere capi, et ostenderunt Martem esse ἀλλοπρόσαλλον.

    Si Graswinckelio17 pro isto opere18 dati sunt annui floreni quingenti, quid mihi Hollandi prosolvent pro Antiquitate reipublicae19, pro Imperio in Ecclesias

    338

    et Ecclesiasticos20, pro Mari libero21, pro Jure civili Batavico22, pro Summa ipsorumpot estate contra socios defensa23? Nimirum malam gratiam persolverunt nec aliud exspecto a corruptis factione aut metu animis. Posteritas tamen, ut puto, et mea merita et illorum ingratos in me animos agnoscet. Librum autem Graswinckelii non proditurum et ego arbitror.

    Bannerii24 certe magnificae res sunt. Pro duce Vinariensi25 laboramus.

    Ab Augusta Taurinorum ad Casale versae sunt hostium vires ac consilia. Milleterius26 non longe a Teruanna est, Feuquerius27 in Luxemburgico fine. Castilionaeus28 jam hinc abiit suum et ipse ad Belgicae finem habiturus exercitum.

    Vale, mi frater, et nos, ut facis, ama.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 21 Maji 1639.

     

    Velim de exemplis duobus dissertationum duarum de Caena29 huc mittendis sis memor.

    Heinsianarum in Novum Testamentum30 partem jam accepisse se scribit Opitius31. Velim et ego habere quicquid haberi potest, quo celerius parem mea.

    Literas, quas 26 Martii pro Losecatio32 scripsisti, nunc demum per ipsum accipio. Non est immemor affinitatis et quicquid possum ejus causa in promtu est.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 883. Antw. op no. 3610 (dl. IX, p. 343); beantw. d. no. 4137.
    2 - Ontbreekt.
    3 - No. 3610.
    4 - Johan de Brune, de Jonge († 1649), zoon van Isaac de Brune en Johanna Junius.
    5 - Nicolaes Jansz. van Wassenaer. Over zijn Historisch Verhael zie men dl. IX, no. 3425, p. 42.
    6 - Pieter Christiaensz. Bor; zie no. 3610 dl. IX, p. 343, en n. 6 aldaar.
    7 - Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel en Rodenrijs, zoon van Reinier van Oldenbarnevelt en laatste afstammeling in mannelijke lijn van Johan van Oldenbarnevelt. Jacob liet zijn bezittingen na aan Cornelia de Groot, hetgeen een proces ten gevolge had; zie no. 4243 en Hs. Den Haag, ARA., arch. Hof van Holland, Civiele Sententien, anno 1642 no. 76.
    8 - Hvgonis Grotii Annales et historiae de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    9 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    10 - Vgl. dl. VIII, p. 536 en n. 9: nulli gravis est percussus Achates.
    11 - Dr. Johan Blaeu († 1673).
    12 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac paci libri tres; Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    13 - Gerardus Johannes Vossius.
    14 - Pieter Cornelisz. Hooft.
    15 - Caspar Barlaeus.
    16 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    17 - Dirck Graswinckel.
    18 - Het betreft hier de weerlegging van Mare Clausum, dat Selden in 1635 had geschreven tegen Grotius' Mare Liberum, Lugd. Bat. 1609.
    19 - Liber de antiqvitate reipvblicae Batavicae: auctore Hvgone Grotio, Fisci Hollandici, Zelandici & VVestfrisici Aduocato. Lvgdvni Batavorvm Ex Officina Plantiniana Raphelengij, MDCX; Ter Meulen-Diermanse, no. 691.
    20 - Wellicht is bedoeld de door o.a. Grotius in 1617 opgestelde Verclaringhe vande Heeren Staten van Hollandt ende VVest-Vrieslandt, waeromme hare Mo. Ed. toe-kompt, Kerckelijcke Wetten te maecken. In s'Graven-Haghe. Anno 1617.
    21 - Mare libervm sive de ivre qvod Batavis competit ad Indicana commercia dissertatio. Lugduni Batauorvm, Ex officinâ Ludovici Elzevirij. Anno M.DI.IX; Ter Meulen-Diermanse, no. 541.
    22 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd. Beschreven by Hugo De Groot. In s'Graven-Hage, By de Weduwe van Hillebrant Iacobsz. van Wou. 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    23 - Het posthuum verschenen De imperio svmmarvm potestate circa sacra. Lvt. Paris. MDCXLVII.
    24 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    25 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    26 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleryae, maarschalk van Frankrijk.
    27 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    28 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    29 - Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638; Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. Item an semper communicandum per symbola. Secunda editio correctior. Anno Domini 1639.
    30 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur. SS. Patrum aliorumque sententiae examinantur, Interpretationes denique antiquae aliaeque ad eum expenduntur. Qvibvs Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    31 - De Duitse dichter Martin Opitz.
    32 - Hendrik van Losecaet; de brief van Willem de Groot ontbreekt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]