eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4143. 1639 juni 4. Aan Willem de Groot1.

    Literae, mi frater, tuae datae 23 Maii2 recte ad me pervenerunt.

    De Holteconii3 negotio videbo, quid fieri possit. Sed occasiones talia agendi non semper se offerunt.

    Calumnias, quae in me a pessimis hominibus de socinismo sparguntur, non multum curo4. Facile refutabuntur apud aequos judices scriptis meis, quae edidi quaeque sum editurus. In dogmatibus ad actus magis quam ad contemplationes pertinentibus evenit Socino5, ut in veras veteresque sententias incideret. Eas non deseram et puto de iis me contulisse cum D. Iohnsono6 Hamburgi.

    Cum Ruaro7 saepius collocutus sum. Defendi8 veteres sententias περὶ τρίαδος, de satisfactione, de poenis post hanc vitam, ex sacris literis, ex consensu antiquitatis, ex usu ipso, refutavi contrarias.

    De satisfactione ita mihi respondit, ut nihil admodum controversiae relinque-

    374

    retur. Alios quosdam, qui in illo coetu fuerant, plane ad meam perduxi sententiam.

    Cum Ruaro ad me scribenti saepius respondeo interdum, ut homo homini multo justius quam Libanio pagano9 Basilius10. Saepe benignitate instruas, quos duritie reddas contra duriores.

    De his rebus D. archiepiscopum11 edocui per D. Goffium12 theologum, qui apud me fuit; scripsi ad D. senatorem Reigersbergium13, scripsi et ad Vossium14, qui amicis, siqui sunt, quos tam stultorum mendaciorum aura afflat, quae scripsi suo arbitratu possunt ostendere. Modo tota ostendant, non excerpta quod nolim. Nosti 1. Incivile est D. de Legibus15. Riveto16 et aliis destinato malignis saepe et eas ipsas quaestiones, de quibus agunt non intelligentibus, satisfacere me non posse scio nec eos tanti habeo ut aut in id laborem, aut ab aliis laborari velim.

    Locutus sum de iisdem his rebus cum Bisterfeldio17, qui dicebat intellexisse te, quod et ego didici, paulo antequam moreretur, dixisse Crellium18 se nunquam contra me scripturum fuisse, si ante scriptionem legisset mea de Poenarum communicatione in Iure belli ac pacis19.

    Cancellarius Suediae20 socinianum habet chirurgum21.

    Ut ad negotium illud Holtzenianum redeam, nemo id melius promovere posset abbate Mousonio22.

    Venerunt huc exemplaria duo dissertationum de Coena23. Magno veneunt, propter nobilem contradictorem24.

    Velim mitti mihi prima occasione grammaticam et syntaxin latinam Lithocomi25, ut ab optimo praeceptore nostro Lussonio26, cujus mors grave animo

    375

    meo vulnus afflixit, edita est, aut, si quam edidit brevem Vossius27, ut Graecam edidit28, in usum filii D. baronis Degenfeldii29, qui Degenfeldius maximo me beneficio affecit, cum filio meo natu maximo30 obtulit turmae praetoriae vexillum. Sed noster nescio ubi haerens huc non venit. Ego interim beneficii sum debitor.

    Uxor nostra jam in itinere est Caletum versus. Ea, ut spero, negotia nostra bene ponet.

    Vale, frater optime. Saluta quaeso parentes31, uxorem32, liberos33 omnesque nostros et nobis bene volentes.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Iunii anni 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 883. Antw. op no. 4124; beantw. d. no. 4161.
    2 - No. 4124.
    3 - ‘Holteconii’ is een foutieve weergave van ‘Holtzemii’. Bedoeld wordt Johann von Holtzem; zie no. 4124, p. 344 n. 9.
    4 - Zie nos. 4125 en 4129 van Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Faustus Socinus, grondlegger van het socinianisme.
    6 - Samson Johnson, hofpredikant van Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    7 - De sociniaan Martinus Ruarus.
    8 - Zie Grotius' Defensio fidei catholicae De satisfactione Christi Adversus F. Socinum. Leiden 1617; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 922.
    9 - Libanius (314-ca. 393), Grieks sofist en rhetor.
    10 - Basilius de Grote (ca. 330-379), ook wel Basilius van Caesarea genoemd.
    11 - William Laud.
    12 - Stephen Goffe.
    13 - Nicolaes van Reigersberch, raadsheer in de Hoge Raad van Holland en Zeeland no. 4145.
    14 - Gerardus Johannes Vossius; een brief van 4 juni aan Vossius ontbreekt.
    15 - Justinianus, Dig. I, 3, 24 (Celsus libro VIIII digestorum): Incivile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare vel respondere.
    16 - De Leidse theoloog André Rivet, hofpredikant van Frederik Hendrik.
    17 - Johann Heinrich Bisterfeld.
    18 - Joannes Crellius, Duits sociniaan en theoloog; zie Ter Meulen-Diermanse, Bibliographie des écrits sur Hugo Grotius imprimés au XVIIe siècle, La Haye 1961, register s.v. Crellius.
    19 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres. In quibus ius naturae & Gentium: item iuris publici præcipua explicantur. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXV; Lib. II cap. XXI (ed. De Kanter, p. 529).
    20 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    21 - Adam Hirt († 1663).
    22 - Louis de Fiquelmont, abt van Mouson, Frans resident te Luik.
    23 - Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638; Dissertatio ... Secunda editio correctior. Anno Domini 1639; Zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 1091 en 1092.
    24 - De weerlegging door Dionysius Petau; zie no. 3944, p. 53 n. 3.
    25 - Zie dl. IV, p. 43 n. 10.
    26 - Bedoeld wordt Jacobus Lasson, voormalig rector van de Latijnse school te Delft.
    27 - Vossius gaf in 1626 uit zijn: Latina grammatica, in usum scholarum Hollandiae, et West-Frisiae, ex praeceptis et exemplis Ludolffi Lithocomi adornata, sed erroribus, quibus scatebat, emendatis; inutilibus resectis; pluribus, quae deficerent, suppletis; et omnibus meliori ordine dispositis; studio, atque opera G. Io. Vossii. Lugduni Batavorum, ex officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir., academiae typograph., 1626, (124 pp.), Latina Syntaxis in usum scholarum Hollandiae, et West-Frisiae, ex praeceptis et exemplis Ludolffi Lithocomi adornata, sed plurimis repurgata ab erroribus, etiam superfluis omissis, additis necessariis, atque omnibus meliori ordine digestis, opera Gerardi Io. Vossi. Lugduni Batavorum, ex officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir., academiae typograph., 1626 (80 pp.) en Latina prosodia, in usum scholarum Hollandiae, et West-Frisiae, conscripta: in qua Ludolffi Lithocomi praecepta, et exempla, subinde retinentur: sed errores passim corriguntur, mutila supplentur, ac meliori pleraque omnia ordine disponuntur: opera G.I. Vossii. Lugduni Batavorum, ex officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir., Academiae Typograph., 1626 (48 pp.); herhaaldelijk herdrukt; zie Rademaker, Vossius, p. 281 no. 19. Het is echter twijfelachtig of Grotius deze uitgave, die hij stellig gekend heeft, bedoelt.
    28 - Vgl. Rademaker, Vossius, p. 173v.
    29 - Christoph Martin von Degenfeld (1599-1653). Met de zoon wordt wellicht Ferdinand (1629-1710) bedoeld.
    30 - Cornelis de Groot.
    31 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    32 - Alida Graswinckel.
    33 - Voor hun namen zie men no. 3919, p. 16 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]