eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4161. 1639 juni 12. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Calumnias, quae a malevolis sparguntur, recte et more tuo facis, quod despicis.

    399

    Cum tamen isto mucrone tuum oblique petatur latus, nostra interest auctores inquiri et originem detegi; videtur enim haec res altioris esse molitionis, ut ea quae quindecim abhinc diebus scripsi2 satis indicant.

    Quo ex negotio magnae inter senatorem Reigersbergium3 et Spiringium4 rixae ortae, dum hic illum ad manifestandum suum auctorem cogere vult, ille vero tum ob commercia amicorum, tum etiam tua - ut mihi retulit - de causa, id facere detrectat, praesertim quia posterior haec calumnia jam evanuit nemine eorum, qui nominati erant, id, quod eorum nomine vulgabatur, affirmare auso. Caeterum potuisset huic malo tempestive obviam iri, nisi Graswinkelius5 eum, qui mihi indicium facere voluerat, absterruisset. Riveto6 aliisque iniquis judicibus causam te tuam probare non posse neque velle scio, sed nunc iterum prior ista calumnia ab Heinsio7 ad Milium8, sed ex ore Riveti delata occasionem ei dedit, ut cum Utenbogardo9 ea de re conferret, cui ego mihi id referenti tuam quam commodum acceperam epistolam ostendi.

    Holtzenianum negotium10 tibi etiam etiamque commendo et aliquid pro eo tentes rogo, ut si istac succedere nolit, certe, quo loco res suae sint, sciat; quod de abbate Monsonio11 ais, mihi quidem non displiceret sed ea spes in longum jacitur.

    Uxorem12 hic indies expectamus; jam enim Caleti ante aliquot dies fuisse audivimus.

    Videtur Ordinibus cum Hassis convenisse, ut Milander13 equitum et peditum bina aut amplius millia auxilio nostris mittat.

    Hodie princeps14 podagra etiamnum laborans castra moturus dicitur maxima cum parte copiarum; certe eam in rem arresto inclusae multae naves majores a 20 ad 30 et 40 vasa, quae ad Bergam ad Somam in statione sunt. Ubi quid certi de expeditione intellexerim, faciam, id ut intelligas.

    Vale, frater optime.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XII Junij 1639.

    Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23.

    En in dorso: 12 Iunij 1639 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4143; beantw. d. no. 4181.
    2 - No. 4137 dd. 30 mei.
    3 - Nicolaes van Reigersberch.
    4 - Petter Spiring Silvercrona; zie over deze kwestie no. 4129 van N. van Reigersberch, en Brandt-Cattenb., Leven II, p. 227 vv.
    5 - Dirck Graswinckel.
    6 - André Rivet, hofpredikant van Frederik Hendrik.
    7 - Daniel Heinsius, hoogleraar te Leiden.
    8 - Wellicht Cornelis van der Myle.
    9 - Johannes Wtenbogaert, leider der remonstranten.
    10 - Johann von Holtzem; zie no. 4124, p. 344 n. 9.
    11 - Louis de Fiquelmont, abt van Mouson, Frans resident te Luik.
    12 - Maria van Reigersberch.
    13 - Peter Melander, graaf van Holzapfel, generaal in dienst van Hessen-Kassel.
    14 - Frederik Hendrik.