Literae, mi frater, tuae datae 23 Maii2 recte ad me pervenerunt.
De Holteconii3 negotio videbo, quid fieri possit. Sed occasiones talia agendi non semper se offerunt.
Calumnias, quae in me a pessimis hominibus de socinismo sparguntur, non multum curo4. Facile refutabuntur apud aequos judices scriptis meis, quae edidi quaeque sum editurus. In dogmatibus ad actus magis quam ad contemplationes pertinentibus evenit Socino5, ut in veras veteresque sententias incideret. Eas non deseram et puto de iis me contulisse cum D. Iohnsono6 Hamburgi.
Cum Ruaro7 saepius collocutus sum. Defendi8 veteres sententias περὶ τρίαδος, de satisfactione, de poenis post hanc vitam, ex sacris literis, ex consensu antiquitatis, ex usu ipso, refutavi contrarias.
De satisfactione ita mihi respondit, ut nihil admodum controversiae relinque-
374
retur. Alios quosdam, qui in illo coetu fuerant, plane ad meam perduxi sententiam.Cum Ruaro ad me scribenti saepius respondeo interdum, ut homo homini multo justius quam Libanio pagano9 Basilius10. Saepe benignitate instruas, quos duritie reddas contra duriores.
De his rebus D. archiepiscopum11 edocui per D. Goffium12 theologum, qui apud me fuit; scripsi ad D. senatorem Reigersbergium13, scripsi et ad Vossium14, qui amicis, siqui sunt, quos tam stultorum mendaciorum aura afflat, quae scripsi suo arbitratu possunt ostendere. Modo tota ostendant, non excerpta quod nolim. Nosti 1. Incivile est D. de Legibus15. Riveto16 et aliis destinato malignis saepe et eas ipsas quaestiones, de quibus agunt non intelligentibus, satisfacere me non posse scio nec eos tanti habeo ut aut in id laborem, aut ab aliis laborari velim.
Locutus sum de iisdem his rebus cum Bisterfeldio17, qui dicebat intellexisse te, quod et ego didici, paulo antequam moreretur, dixisse Crellium18 se nunquam contra me scripturum fuisse, si ante scriptionem legisset mea de Poenarum communicatione in Iure belli ac pacis19.
Cancellarius Suediae20 socinianum habet chirurgum21.
Ut ad negotium illud Holtzenianum redeam, nemo id melius promovere posset abbate Mousonio22.
Venerunt huc exemplaria duo dissertationum de Coena23. Magno veneunt, propter nobilem contradictorem24.
Velim mitti mihi prima occasione grammaticam et syntaxin latinam Lithocomi25, ut ab optimo praeceptore nostro Lussonio26, cujus mors grave animo
375
meo vulnus afflixit, edita est, aut, si quam edidit brevem Vossius27, ut Graecam edidit28, in usum filii D. baronis Degenfeldii29, qui Degenfeldius maximo me beneficio affecit, cum filio meo natu maximo30 obtulit turmae praetoriae vexillum. Sed noster nescio ubi haerens huc non venit. Ego interim beneficii sum debitor.Uxor nostra jam in itinere est Caletum versus. Ea, ut spero, negotia nostra bene ponet.
Vale, frater optime. Saluta quaeso parentes31, uxorem32, liberos33 omnesque nostros et nobis bene volentes.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Iunii anni 1639.