Ego, mi frater, inimicos quidem meos non cessare insidiari mihi rebusque meis certus sum2. Caeterum conscientia fretus optimarum sententiarum illis de socinismo calumniis nihil plane moveor scioque multo probabilius Calvinum ari-
423
anismi accusatum quam me socinismi; Rivetum3 autem tam exigui puto judicii, ut in quo cardine versentur illae quaestiones, non intelligat. An Graswinckelius4 is adversus me sit, qui esse debet, melius vos, qui illic estis, quam hic ego judicare potestis. Velim uxor laboret sedandae, si fieri potest, isti discordiae. Caeterum si, ut ego suspicor, in gratiam inimicorum meorum quaesita est odii materia, nullam sanandi spem video nec aliud restabit quam ferre τὰ ἀνθρώπινα ἀνθρωπίνως.In Flandria aliquid acturum principem Arausionensem5 et nos hic speramus. Melander6 cum Gallis agit.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 25 Iunii 1639.
Cum absit senator Reigersbergius7, conveniendus ab aliquo amicorum erit Amentotius8, ut norit non minus quam Brasserus9 mendacium fuisse quod de literis meis D. Spiringio10 monstratis dicebatur. Est enim ea de re aliquid huc perscriptum et in aula sermones fuere. Sed cum rem omnem perspicio, res ipsa, unde haec orta sunt, nihili est. Verum id quaeritur, ut nobis non amici tantum, sed et omnis in posterum cum amicis colloquendi fiducia auferatur. Tale aliquid ὕπουλον hic latet.