eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4338. 1639 oktober 15. Aan Willem de Groot1.

    Accepi, mi frater, circa idem tempus literas tuas valde veteres2 per Gronovium3 et bene recentes4, quippe scriptas 3 Octobris per tabellarium.

    Ex his legi cum voluptate quae scribis de Lugdunensi bibliorum editione5. Quae vero ibidem de libris illis ecclesiasticis, qui male apocryphi vocantur, conveniunt cum iis, quae eo de argumento scripsit Albericus Gentilis6. Quartus Esdrae qui dicitur omnium consensu a canone removetur.

    In alteris narrantur quae nunc aguntur circa Britanniam. Angli omnes existimant stationem amplexu terrae suae prope circumdatam terrae accessionem esse ibique sibi plenam esse jurisdictionem. Privatis vero Anglis sine publica auctoritate permissum suo ipsorum periculo operam ac naves locari utris volent bellantium. Haec quo exitura sint, totus orbis vicinus intentus expectat.

    Ad filiae causam7 ut veniam, persto sentire quod scripsi nuper8, ubi de

    671

    forma actus agitur, spectandum actus locum, ubi quaeritur, an persona indonea fuerit, locum domicilii; ita video sentire iurisconsultos plerosque. Ubi de manu testatoris movetur controversia, non dubito, quin agatur in Gallia, sicut apud nos ageretur in testamento patris inter liberos aut militari scripto. Puto autem non tantum aliquammulta esse illic apud vos, qui manum norint, sed et aliquos, qui illum de facto hoc testamento loquentem audierint. In Gallia mortuus possessionem ipso jure ad haeredem transmittit. Sed de utroque inquiram ubi primum potero eruditorum sententias.

    Zenonis effigies9 melius forte Hamburgi quam alibi posset edi. Sed totum illud tui esto arbitrii.

    Saluta quaeso parentes10 et amicos.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Octobris 1639.

    In Gallia qui instrumentum prolatum falsi accusat, necesse est, ut inscribat, ut in crimine, et ipse falsarii poenam subeat, nisi evicerit.

    Filium nostrum Petrum rogo moneas meminerit, cui studio se addixerit parcatque et pecuniae et tempori.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 886. Antw. op nos. 4075 en 4320; beantw. d. no. 4352?
    2 - No. 4075, dd. 18 april.
    3 - Johann Friedrich Gronovius. Hij was via Engeland, waar hij enige tijd verbleef, naar Frankrijk gereisd.
    4 - No. 4320.
    5 - Zie no. 4075, p. 270 n. 1.
    6 - Albericus Gentilis, rechtsgeleerde, in 1551 te Castello di San Genesio geboren. Hij deed zijn rechtenstudie in Perugia, verliet in verband met zijn protestantse geloofsovertuiging Italiƫ en begaf zich naar Engeland, waar hij van 1587 tot zijn dood in 1611 te Oxford burgerlijk recht doceerde. Hij schreef vooral juridische en politieke werken.
    7 - Het betreft hier het proces aangespannen tegen Cornelia door Adriaen van Naeltwijck; zie no. 4243.
    8 - Zie no. 4298.
    9 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.
    10 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]