eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4075. 1639 april 18. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Gronovio2 ad vos properanti nullas ad te litteras dare fragitii loco foret; cum enim tibi amicitia sit notus et nobis etiam familiaritate conjunctior, potuit ille jure suo id a nobis officii genus exigere, quod requisiti etiam ignotis nunquam negamus. Illud certe supervacuum foret, si juvenem jam publicis aliquot studiorum speciminibus celebrem tibi multis verbis vellem commendare, quare duorum jam hominum opera parcam libens, et mei scribendi et tui legendi, quae sine taedio legi vix possint.

    270

    Ad alia veniam, incidi his diebus in versionem Belgicam Bibliorum3 Ordinum Faederatorum sumtibus factam, et miratus sum me inibi reperire libros apocryphos in calcem operis post novi testamenti scripta rejectos. Dumque ejus rei causam inquiro, video id decreto synodi Dordracenae factum, et rationes reddi in epistola praeliminari; quas dum revolvo, etiam magis mirari caepi. Adduci quippe rationes sane frivolas, quandoque et tales, quae canonicos libros calumniari volentibus non parvam ansam dare videantur. Varia enim in receptis ab omni aevo libris occurrunt, quae excusari facilius non possint quam ea, quae hic in apocryphis accusantur. In IVo Esdrae libro - quem quidem ego haud magni prae aliis facio - hoc carpitur quod de Leviathan et Behemoth c. VI, 494 dicitur, quasi non et similia in Iobo5 et alibi occurrant. Tum et illud quod c. IV, 416 affertur cellulas animarum in inferno similes esse matrici, quae verba de sepulchris accepta nihil habent incommodi, nec abludit locutio Esaiae, c. XXXVI, 37. Et quid dicemus de loco Apocalypsi, c. VI, 98. Illi vero, qui biblia transtulere, contra hunc locum dum afferunt Eccl. XII, 79, II Reg. II, 1110, Math. V, 311 et 1212, Luc. XVI, 2213 et XXIII, 4314, II Cor. V, 115, multa in tali argumento minus forma allegant, quod hic fieri non oportuit.

    In libro Tobiae ajunt Angelo affingi mendacium, quod c. V, 1816 se dicat Azariam magni Ananiae filium et c. XII, 1517 Angelum se vocet Raphaelem; sed profecto magna haec est incogitantia, nam aut multa in canonicis scriptis stare non poterunt aut facilis hujus objectionis est solutio, si hebraeam vocum interpretationem sequi velimus, etsi Tobias in alium sensum verba acceperit idque Angelo etiamnum celare se volenti non fuerit incognitum.

    Praeter alia et hoc afferunt, quod dicant loca, quae c. III, 718 et c. IX,

    271

    619 extant, invicem pugnare: in illo enim dici Saram in urbe Rages habitasse, in hoc vero Angelum ex paterna Sarae domo Rages missum; quae sane cum inspicerem, ridere coactus sum hominum incogitantiam et negligentiam supinam, cum textus dicat Saram cum patre Raguele Ecbatanis habitasse atque inde Angelum Rages sive Ragam, quae Straboni aliisque nota urbs est Mediae, ad Gabaelem petendi argenti gratia missum.

    Iudithae etiam historiam eo nomine carpunt, quod ipsa decipiendi Holofernis causa falsa quaedam dixisse perhibeatur c. X, XI, XII20 quasi vero non scribantur paria de Jaele Jud. c. III, 2121 quae et eo nomine a Debora laudatur c. V, 2422.

    In libro Sapientiae hoc reprehendunt, quod dicat author se sine peccato originis natum c. VIII, 19, 2023, quod ajunt contrariari Psalm LI, 724; negant et ea esse credibilia, quae de origine idolorum c. XIV, 1525 et de terriculamentis spectionum c. XVII, 326 scribit, quae ego commode accepta verisssima puto, imprimis vero posterius hoc de occultum quatiente animo tortore flagellum.

    In Siracide27 culpant, quod in praefatione auctor dicat se trigesimo octavo Euergetis28 anno in Aegyptum venisse, cum nullus eo nomine rex tamdiu regnaverit; et tamen numerus iste ad annos Siracidis optime referri valet, utpote qui tunc ejus aetatis fuerit addita temporis circumstantia ex nomine regis, qui tunc regebat desumta, cui interpretationi favet et versio Hieronymi29, et ipsa ea, quae jam Belgice vulgatur in verbis: Ick dan gecomen zijnde in Egypten in het achtendertichste jaer, ten tijde des Conincx Euergetis, ñ.30 quanquam etiam scio in numeralibus saepe multa reperiri in aliis libris, quae sine emendatione vix sanari possint.

    Tum et illud reprehendunt, quod contradicat aeternae divinitati filii Dei, quippe qui c. I, 931 et c. XXIV, 1032 sapientiam Dei creatam esse dicat, quod contrariari adjunt Salomonis loco Proverb. VIII, 2233. Praeterea et arguunt locum c. III, 334 et XXIX, 1535, ubi peccata, eo qui parentibus exhibetur honore et eleemosynis, ablui perhibentur; quo jure, ipsi viderint, nam hae quidem locutiones facile defendi possunt neque abludunt aliae in novo testamento. Illud

    272

    vero stultum, quod hunc auctorem reprehendunt in c. XXV, 3136, ubi suadet viro faeminam male morigeram dimittere, quod ipsum pugnare ajunt cum effato domini Math. V, 3237 et XIX, 8, 938, quasi vero aliter scribere non debuerit, qui ante Christum sub lege vixerit, quam nos, qui post abrogatam jam permissivam istam repudii legem sub evangelio vivimus.

    Sunt et alia quamplurima ejusdem notae; nos per otium haec excerpsimus, ut inde tibi constet, quam perfunctorie et quam parvo cum judicio hi homines rem tanti momenti, tantarum impensarum, tractaverint quos ego sane, cum haec scriberent, aut somniasse aut aliud egisse crediderim.

    Sed longius quam proposueram progressus ulterius te his meis quisquiliis non detinebo; quare finem faciam te tuosque Dei immortalis praesidio commendans.

    Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    XVIII. Aprilis 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Sa Ma. et Couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 18 Aprilis 1639, W. de Groot. De Biblijs Lugdunensibus et Apocryphis.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4338.
    2 - Johann Friedrich Gronovius.
    3 - Biblia, Dat is: De gantsche H. Schrifture, vervattende, alle de Canonijcke Boecken des Ouden en des Nieuwen Testaments. Nu Eerst, Door last der Hoogh-Mog: Heeren Staten Generael vande Vereenighde Nederlanden en volgens het Besluyt van de Synode Nationael, gehouden tot Dordrecht, inde Jaeren 1618. ende 1619. Uyt de Oorspronckelijcke talen in onse Neder-landtsche tale getrouwelijck over-geset. Met nieuwe bij-gevoegde Verklaringen op de duystere plaetsen, aenteeckeningen vande ghelijckluydende Texten, ende nieuwe Registers over beyde de Testamenten. Tot Leyden, Gedruckt bij Paulus Aertsz. van Ravensteyn, Voor de Weduwe ende Erfgenamen van wijlen Hillebrant Jacobsz. van Wouw, Ordinaris Druckers vande Hoogh-Mog: Heeren Staten Generael, Met Privilegie voor 15. Jaren.
    4 - Et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviatan. Vulg. 1969 ed. Stuttgart, p. 1943.
    5 - Job 3, 8. Vulg. 1965, p. 409; Job 40, 10-28 Vulg. 1965, p. 432.
    6 - In inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt. Vulg. 1969 ed. Stuttgart, p. 1938.
    7 - Vulg. 1965, p. 785
    8 - Vulg. 1965, p. 1234.
    9 - Vulg. 1965, p. 695.
    10 - Vulg. 1965, p. 234.
    11 - Vulg. 1965, p. 1018.
    12 - Vulg. 1965, p. 1018.
    13 - Vulg. 1965, p. 1080.
    14 - Vulg. 1965, p. 1088.
    15 - Vulg. 1965, p. 1167.
    16 - Vulg. 1965, p. 380.
    17 - Vulg. 1965, p. 384.
    18 - Vulg. 1965, p. 378.
    19 - Vulg. 1965, p. 382.
    20 - Vulg. 1965, p. 392-393.
    21 - Vulg. 1965, p. 183.
    22 - Vulg. 1965, p. 185.
    23 - Vulg. 1965, p. 707.
    24 - Vulg. 1965, p. 510.
    25 - Vulg. 1965, p. 712.
    26 - Vulg. 1965, p. 715.
    27 - Jesus Sirach, auteur van het boek Ecclesiasticus.
    28 - Vulg. 1965, p. 718. Ptolemaeus Euergetes leefde van ± 280 tot 222 v.Chr.
    29 - Nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis, regis, postquam perveni in AEgyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ, neque contemnendæ doctrinæ (Migne PL. 29, kol. 445/6).
    30 - Biblia, Dat is: De gantsche H. Schrifture, De Boecken genaemt Apocryphe, fol. 30v.
    31 - Vulg. 1965, p. 718.
    32 - Vulg. 1965, p. 737.
    33 - Vulg. 1965, p. 671.
    34 - Vulg. 1965, p. 667.
    35 - Vulg. 1965, p. 685.
    36 - Vulg. 1965, p. 738.
    37 - Vulg. 1965, p. 1018.
    38 - Vulg. 1965, p. 1031.