5
Mi frater,
Sicut tu pergis res meas curare, ita et ego tibi gratias agere. Rogo autem, ut cum primis literis mittas mihi ternionem N, quem mihi deesse iam indicavi,2 deinde vero per amicum aliquem aut per Treselium3 omnia, quae sunt edita post Qq. Praeterea velim scire, quando putet Blavius finem futurum imprimendi. Vereor ne, sicut antehac nimia festinatione peccatum est, ita nunc ex tarditate mora nimia molesta sit iis, qui iure optimo meum responsum ad Maraisium et Frontonem4 exspectant. Eius responsi cum essem debitor, ipsa argumenti necessitas me eo traxit, ut ostenderem multa poni inter Antichristi notas, quae sunt antiqua. Id ipsum autem viam sternit ad concordiam, si quando de ea serio cogitare reges et episcopi velint. Obiter necesse fuit ostendi ne illam quidem partem, quae tam severe castigat alios, suis carere vitiis; quod tamen feci eo cum temperamento, ut nomina eorum, quos dicere me sentio, non adderem. Quanquam autem spiritus ille turbidus magnos motus ciet non in Scotia tantum, sed et in Anglia, non debui tamen, ni fallor, differre responsum, ne nihil credar habere quod opponam. Deinde non despero futuros aliquos τῶν καθαρῶν, qui visis nostris laboribus, si non sanentur, certe ad sanitatem propius accedant. Idemque de pontificiis moderatioribus est cur exspectem, praesertim cum eruditissimi istius partis mea, quae satis sunt libera ac moderata, iam probaverint. Ego autem non Anglis aut Scotis, sed omnibus prodesse cupio, non nostro tantum saeculo, sed vel praecipue posteritati me impendens et, si talia quae semper occurrunt respuere velim, nunquam erit tempus vera dicendi. Deinde cum vitae modus incertus sit, et in hoc et in aliis operibus id ago, ne quid relinquam diligentiae haeredum, quorum negligentiam quotidie video. Nemo eorum est, qui non meas chartas primo empturienti sit venditurus. Hoc autem me cavere oportet. Itaque velim non praecipitari, ut factum antehac est, sed maturari editionem, ut suo ordine lucem videant et alia.
6
Vatem Molinaei,5 si habere possim, legam. Videtur mihi audax esse in definiendo tempore ruituri mundi. Nulla enim eius rei firma argumenta video. Et cui persuadeam papam se efferre super omne, quod dicitur Deus aut σέβασμα, tum vero σέβασμα esse hostiam? Et de falsimoniis, non de magicis ostentem agi in illis ad Thessalonicenses6 et papae imperium coepisse anno 755? Haec sunt difficilia concoctu.
Quod Galli, qui apud vos sunt,7 praedicant bene mihi velle τοὺς ἐνταῦθα κρατοῦντας, id ego neque nimium credo neque operose refello. Opus interdum est decipi. Et tempus appropinquat, quo ipsis possim esse utilis.
De Catalanis Galli alia sperant, alia iudicant Itali. Galli quod obsides accepere, auxilia autem miserunt, longum ibi bellum spe anticipant; Itali episcopos a Catalanis missos iam esse in aulam Hispanicam,8 qui putentur pacem confecturi salvis moribus legibusque antiquis.
De principe etiam Thoma nihil habemus certi, omnia suspensa. Multis illum pignoribus tenet Hispania. Cardinalis autem Sabaudus de Nicaea9 discessurus non videtur.
Salmasius10 hic manebit, si et salarium accipere potest maius aliquanto quam in Batavis, quando et sumptus tum alii maiores sunt, tum a carruca magna impensae accessio, et si certi aliquid ipsi assignatur, unde accipiet annua. Metuit enim ne pulchris initiis processus non respondeant.
Annum ineuntem matri nostrae, uxori, liberisque tuis et amicis fortunatum precor.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Ianuarii 1641.
Rumor hic est et Ulyssipone motum esse aliquem.
Lucanum,11 Poemata,12 Anthologiam13 sat scio tibi non excidisse. Valde mihi opus est amico aliquo Amstelodami, qui minime sit meticulosus.14 Forte Vergoesius15 ubi venerit - nam
7
nunc etiam Diepae haeret -, inveniet aliquem. Mihi caeteris Veteris Testamenti partibus percursis commentandi restant minorum Prophetarum quinque; nam ad ea, quae extra Hebraeum sunt canonem, pauca dicemus.16 Putem e re esse et mea et typographi in frontispicio Annotatorum17 fieri mentionem accessionum.Sperant Galli eam factionem, quae Leodii oppressa est, revicturam. Britannia Armorica dat regi Galliae extra ordinem IV milliones florenorum et CCCC millia insuper.
Dux Carolus18 ad Marcam in Famina est cum alis decem, peditum cohortibus quatuor. Caesariani insulam quandam capere volentes in lacu Constantiae ab inhabitantibus repulsi sunt. De permutatione captivorum colloquia inter Gallos et Belgas19 dilata sunt in mensem Martium.
Etiam atque etiam precor, ut mea omnia ex meo voto quam optime curentur. Nihil facio sine magna ratione, sed omnes rationes, etiam honestissimas perscribere non licet. Iustus Brasserus20 forte nobis aliquem ἐργοδιώκτην Amstelodami monstrare poterit, ad quem scribere possim. Cogita.