eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    683

    4984. 1640 december 24. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ad tuas XVo hujus mensis ad me datas2 ut respondeam, vellem sane me eam in editione Annotatorum3 ponere posse operam, quam aut tu aut ego desideramus, sed longinquitas itineris et brumale tempus impedimento mihi sunt. Ego sane Amstelodami neminem novi, qui cessantibus iis, de quibus antea scripsi4, boni aliquid hac in re praestare aut possit aut velit. Iterum monebo Blavium5, qui plus aequo in rescribendo tardior est et jam ante respondit lentius procedere editionem.

    Corcelius6 cum te de erratis conqueri intelligit, veretur, ne pro gratia, quam apud te speravit, in odium incurrat. Interea Utenbogardo7 promisit se istam rem quanta potest diligentia curaturum, quod tanto majoris facio, quod eum ab optimo sene plane pendere scio.

    De anonymis8 et ultimo scripto9 reliquis inseparabiliter annectendo jam monui typographum et errata, quae congesseras, misi. Scriptum vero ipsum postremum Vergoesii fratri10 cum litteris tuis dedi, qui, nisi frater interea advenerit, curam, quam injunxisti, in se suscipiet.

    Vellem te Molinaei Vatem11 vidisse; ita enim sua scripsit ac si tua nunquam vidisset, sed fuse satis argumentum de filio perditionis ex 2a ad Thessal.12 pertractat totis octo capitulis, quibus probare conatur papam vocari Deum, supra Deum se efferre, extollere se super id, quod in ecclesia romana Deus vocatur, i.e. hostiam, addit imperatorum potentiam obstitisse exaltationi papae, papam crevisse ruinis imperii, jam tempore apostoli Pauli satanam orsum mysterium iniquitatis, papismum summo artificio contextum, confirmatum et auctum falsis miraculis. His probatis nihil putat sibi deficere, quominus evincat locum apostoli omnino de papa intelligendum. Ex Apocalypsi vero colligit papae imperium debere durare annos mille ducentos sexaginta, e quibus cum effluxerint ab anno 755 ad annum 1639, anni 884, supersunt anni 378 ad mundi consummationem13.

    De Catalaunicis motibus edoceri percupio. Anglia quid nobis novi datura sit, brevi sciemus; ego sane tua, quae conciliationem sapiunt hoc quidem tempore, dum tanti ob eam rem in Anglia sunt motus, minus tempestive prodire puto.

    De aliis rebus alias agemus; illud addam ex ministris me hic Galliae intelligere optime jam tibi cum iis, qui jam illic rerum potiuntur, convenire, quod mihi sane volupe est.

    Deus te diu nobis servet incolumem.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXIV Decembris 1640.

    684

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède prez le roy trèschrestien. A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Ian.

    In dorso: 24 Dec. 1640. W. de Groot.

    En: N14. Reliqua ad finem. Tempus editionis. Cur editio non differenda. Saltem ut temperatiores sint Scoti.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4972; beantw. dd. 5 januari 1641.
    2 - No. 4972.
    3 - Annotationes in Libros Evangeliorvm...; Ter Meulen-Diermanse no. 1135.
    4 - Bijv. no. 4953.
    5 - Dr. Johan of Cornelis Blaeu, drukkers-uitgevers te Amsterdam.
    6 - Etienne de Courcelles; hij verzorgde voor Grotius correctiewerk.
    7 - De remonstrantse predikant Johannes Wtenbogaert.
    8 - Commentatio...de Antichristo; Explicatio...de fide & operibvs; Explicatio Decalogi... Zie voor de volledige titels no. 4684, nn. 4, 5 en 2.
    9 - Appendix...De Antichristo...; Ter Meulen-Diermanse nos. 1128 en 1129.
    10 - Zie betreffende de gebroeders Van der Goes no. 4959, n. 5.
    11 - Petri Molinæi Vates, Seu de Præcognitione futurorum & de Bonis Malisque Prophetis Libri V... Lugduni Batavorum MDCXL. Zie voor de volledige titel no. 4959, n. 16.
    12 - 2 Thess. 3-4.
    13 - Vgl. Grotius' reactie dd. 5 januari 1641.
    14 - Dit betreft een katern van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum. Vgl. Grotius' antwoord van 5 januari 1641.