eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4996. 1641 januari 5. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Acceptis modo literis serenissimae ac potentissimae reginae nostrae2 aditum ad regem exspecto, quem nactus explebo mandata.

    Hic omnia strepunt paratu nuptiarum ducis Anguiani.3 Machinae ad theatrum, quod domi suae fecit cardinalis, constitisse audio D millibus scutatorum.

    Beverwaerdius4 a Batavis huc venit regisque commodum opperitur, ut eum conscium faciat sponsalium inter principis Arausionensis filium et filiam Angliae, habens et secretiora quaedam a principe in mandatis ad domus Nassoviae magnitudinem spectantia.

    Comes Suessionensis5 adhuc Sedani est neque diutius permissum regis habet ibi manendi quam ad Iulium mensem. Interea captivi, qui hic sunt, quidam dicuntur eundem comitem arguere ut participem consiliorum ducis Valettae6 contra regni huius quietem. Domesticus comitis,7 cum id ipsi a cardinali diceretur, animose respondit, qui captivos tenent, eos facile a captivis expromere quae volunt verba.

    8

    Ossenvillius8 Brisaco exiit, ut castellum Bellifortium liberet obsessum a comite Sancto Martinio.9 Est id oppidum in comitatu Burgundiae. Erlachius10 etiamnum hic retinetur.

    Venere huc princeps Condaeus, dux Anguianus, Windebanckius11 et Catalani tres,12 qui ut legati regum haberi voluere. Concessum illis non regem, sed principes regii sanguinis tecto capite alloqui.

    Espernonus13 Barcinone est cum equitibus XL, cohortes et turmae eius ad IV millia in locis vicinis. In eadem Catalania Tarragonae deprehensa consilia faciendae deditionis interfectis a plebe auctoribus expiata sunt et, quia multum per agros incendiis grassatur Hispanus, sub gravibus poenis iussi nobiles in urbem Barcinonem se referre. Tortosa a Catalanis nondum quidem obsessa est, sed ab eorum copiis circumvenitur eminus. At ex Italia literae credi volunt spem propinquam pacis inter Catalanos et Hispaniae regem restituto legum usu, per quas proxime libertatem olim egerunt; in id missos a Catalanis episcopos14 agere Madritii.

    De duobus principibus Sabaudis sermones ambigui, vulgantibus Gallis cardinalem Sabaudum iturum Romam ut protectorem Gallici nominis cum reditu annuo CM scutatorum a rege Galliae; principem vero Thomam ob detectos adversum se dolos Leganesii15 Gallicam amicitiam plane amplecti, aliis vero non credentibus aut hunc principem, qui tanta pignora apud Hispanum habeat, ab eo posse avelli aut illum, qui Nicaeam tenet urbem maritimam, quicquam de eo concessurum Gallis. Comiti Guichio16 promittitur, ubi ver appetet, proprius exercitus.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae vitam, valetudinem et consilia prosperet.

    Tuae Subl. cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Ianuarii anni 1641, ut hic numeramus, quem annum Suediae Suedisque omnibus felicem precor.

     

    Multis ex locis audimus etiam Ulyssipone in Portugallia motum aliquem esse plebis. In Flandriam ex Hispania venere literae cambii de quinque millionibus et dimidio ducatorum. Etiam ad Leganesium pecunia aliqua pervenit in tribus navibus longis. Regi autem Galliae Britannia Armorica dat duos milliones francorum et CCCC millia eiusdem nummi.

    De Astae arce Gallis capta falsus fuit rumor. Permutatio captivorum dilata in Martium. Dux Carolus17 est Marchae in Famina habens secum decem alas equitum, quator peditum cohortes. Insulam in lacu ad Constantiam capere volentes caesariani ab indigenis sunt prohibiti. Sperant Galli partem eam, quae Leodii oppressa est, revicturam.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 662 no. 1463; Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 94 no. 356. Zie over de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna (1583-1654) S. Goetze, Politik des A. Oxenst. (Kiel 1971), p. 374-398 (bibliografie).
    2 - No. 4927 (dl. XI), beantw. d. no. 5004. Grotius werd op 7 januari door Lodewijk XIII in audiëntie ontvangen; zie ook no. 5007.
    3 - Louis II de Bourbon, hertog van Enghien, de latere ‘Grand Condé’ (no. 4994 n. 18). Zie over het theater van Richelieu infra no. 5005 en n. 9.
    4 - Lodewijk van Nassau, heer van Beverweert (no. 4994 n. 11).
    5 - Louis de Bourbon (1604-6 juli 1641), graaf van Soissons; vgl. NBG XLIV, kol. 134vv.
    6 - Bernard de Nogaret (1592-1661), hertog van La Valette; vgl. NBG XXXVIII, kol. 193v.
    7 - Vermoedelijk Alexandre de Campion (1610-1670); vgl. DBF VII, kol. 999v. Zie ook M. le Vassor, Hist. regne Louis XIII (Amsterdam 1700-1711), X, p. 437: ‘Eh, monsieur! Ne peuton pas faire dire tout ce qu'on veut à un misérable enfermé à la Bastille?’
    8 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville (no. 4994 n. 16).
    9 - Jean Baptiste de La Baume, markies van Saint-Martin (no. 4994 n. 17).
    10 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    11 - Sir Francis Windebank (no. 4994 n. 3).
    12 - Llorenç de Barutell, Francisco de Gravalosa en Jaume (of Francisco) Bru (no. 4994 n. 12).
    13 - Roger de Bossost, graaf van Espenan (no. 4994 n. 13).
    14 - Over deze missie is mij verder niets bekend.
    15 - Diego Mexía Felípez de Guzmán († 1655), markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan; vgl. EC XXVII, p. 401.
    16 - Antoine III de Gramont (1604-1678), graaf van Guiche, luitenant-generaal en maarschalk van Frankrijk in 1641; vgl. NBG XXI, p. 621v. Hij had een achternicht van Richelieu gehuwd, Françoise Marguerite de Chivré, dochter van Hector de Chivré, seigneur du Plessis.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]