eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5027. 1641 januari 24. Van I. Jasky.1

    Illustrissime et excell.me domine, domine observandissime,

    Domini Miletereii2 ardor in conciliandis pontificiis cum evangelicis, si ex pio zelo proficiscitur, non est omnimodo improbandus. Sed ut haec res est summae difficultatis, ita de succes-

    53

    su quasi despero. Nec mihi persuadere possum pontificios syncere nobiscum acturos, quamdiu perniciabilis illa thesis durabit haereticis non esse servandam fidem.3 Credo illos, qui Mahometis dogmata amplectuntur, canonem hunc concilii Constantiensis perdidicisse. Nam nuper Tartari contra fidem datam in Poloniam irruperunt, multum damni incolis intulerunt multosque secum in servitutem abduxerunt. Legatus ipsorum,4 qui apud regem annua regni donaria per aliquot annos certis de causis non soluta pro Tartaris sollicitabat, hoc perfidiae exemplo edito carceri inclusus est.

    Novas haec res turbas dabit et comitia accelerare posset, in quibus de feudo Prussiae5 electori Brandeburgico conferendo forte agetur. Illud enim, licet iure haereditario possideat, certis tamen pactis obligatur mortuo parente electore a rege homagio praestito petere. Simultanea investitura vivente defuncto electore ipsi iam collata fuit, ut a feudo excludi quidem non possit, interim novis difficultatibus implicatur et praestatio homagii in comitia ob solemnitatem actus differri posset.

    Matrimonium filii principis Auriaci cum filia regis Angliae6 ingens firmamentum est domus Auriaci et Hispanis spem accidit consequendae tantae in Anglia potentiae, ut quidem animo conceperant. Sed nescio, an ista principis Auriaci fortuna Belgis non sit suspecta. De matrimoniis, de quibus hic rumor erat de electore Brandenburgico et principe Casimiro,7 altum iam est silentium.

    Felicissimum huius novi anni progressum Excell. vestrae ex animo precor meque favori ipsius quam diligentissime commendo.

    Excell. vestrae obsequentissimus
    Israel Köhne dictus Jasky mpp.

    Dabam Gedani, 24 Ianuarii ao. 1641.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Febr.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA, arch. van Boetzelaer no. 1057. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4960 (dl. XI); beantw. d. no. 5074. Zie over Israel Köhne, genaamd von Jasky, no. 5019 n. 1.
    2 - Théophile Brachet, sieur de la Milletière (no. 5005 n. 10). Grotius had in no. 4960 (dl. XI) van hem gezegd: D. Mileterii conatus non possum non laudare, ideo quod eius pietas mihi sit cognita.
    3 - Vgl. Grotius' antwoord no. 5074 en n. 8 aldaar.
    4 - Niet geïdentificeerd.
    5 - Georg Wilhelm van Brandenburg had nog voor zijn dood (1 december 1640) voor zijn zoon Friedrich Wilhelm de investituur van het leen Pruisen laten vragen door zijn resident te Warschau, Johann van Overbeck (Hoverbeck). Zie ook no. 5025 en n. 6.
    6 - Willem II en een der beide Engelse prinsessen, Mary of Elizabeth Stuart.
    7 - Jan II Kazimierz; zie voor de geruchten ook no. 4992.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]