eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4960. 1640 december 8. Aan I. Jasky1.

    Nobilissime domine,

    Duplex stirps virilis regi edita2 haud dubie ingens est firmamentum Galliae, sed et reginae magnam spem dat adipiscendae auctoritatis, quam hactenus vix ullam habuit.

    D. Mileterii3 conatus non possum non laudare ideo, quod4 ejus pietas mihi sit cognita. Eventus in Dei est manu. Magni interim est animi magna sperare et labores praesentes atque odia sibi sumere, ut vel serae posteritati aliqua inde nascatur utilitas.

    Miror episcopos Poloniae moliri rem adversam adeo legibus ac5 moribus receptis. Posset6 haec res omni nobilitati Polonicae curam iniicere7 circumcidendi episcoporum potentiam.

    Principem Casimirum8 copias secum habere electori Brandenburgico9 militaturum10 etiam huc perlatum est. Non puto vel hoc placiturum nobilitati Polonae11. Conjugium autem illud, de quo apud vos rumor est, non video, quid principi Casimiro boni adferre

    654

    possit, nec causam video, cur ex protestante familia feminam12 sibi velit sumere, cum tot aliae et magnae domus plenae sint virginum.

    Hic non multum agitur ut plerumque hyeme. Rex venatur, cardinalis13 inter tot negotia otium invenit ad spectandas fabulas. Principes regii sanguinis taciti dolent retro ferri spes suas. Miles legitur novus, veteri quaeruntur hyberna. Nummi pretium mutatur, onera populi crescunt, maxime in res promercales.

    In Italia quiescitur et videtur res ad pacem spectare illis tantum in locis.

    Catalani non omnes eadem volunt aliis ad Galliae auxilia, aliis ad reconciliandam sibi regis Hispaniae gratiam spectantibus.

    Vale, vir nobilissime.

    Nobilitatis vestrae14 addictissimus
    H. Grotius.

    VIII Decembris MDCXL.

    Adres: A monsieur monsieur Jasky, gentilhomme à Dantzig.

    Notes



    1 - Hs. Gotha, Stadtarch., cod. A 473, f.o 34. Gedrukt Epist., p. 658; Epist. ad Iaski, p. 79. Beantw. dd. 24 januari 1641 (dl. XII). Israel Köhne, genaamd von Jasky, was een invloedrijk man in zijn geboortestad Danzig.
    2 - De latere Lodewijk XIV en de jonggeboren Philippe, hertog van Anjou.
    3 - Théophile Brachet, sieur de la Milletière.
    4 - De uitgave der Epist. heeft: quia.
    5 - De uitgave der Epist. heeft: moliri adeo adversa legibus et.
    6 - De uitgave der Epist. heeft: Possit.
    7 - De uitgave der Epist. heeft: indicere.
    8 - Jan II Kazimierz.
    9 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg († 1 december 1640).
    10 - De uitgave der Epist. heeft: militaturas.
    11 - De uitgave der Epist. heeft: Polonicae.
    12 - Louise Charlotte van Brandenburg, oudste dochter van keurvorst Georg Wilhelm, later hertogin van Koerland.
    13 - De uitgave der Epist. ad Iaski heeft in plaats van ‘Rex venatur, cardinalis’: Rex cum cardinali.
    14 - De uitgave der Epist. ad Iaski heeft: Tuae.