Nobilissime domine,
Recolligere christianos in tot membra sparsos non primus conatur D. Milleterius.2 Cucurrerunt idem stadium Erasmus, Cassander,3 Melanchthon, Wicelius,4 Casaubonus multique alii, quorum et syllabi sunt editi.5 Neque isti viri a magno et odioso labore passi sunt se absterreri difficultatibus sane manifestioribus quam ut eas non viderent. Sed successus regimen Deo omnipotenti permittentes, cuius est nosse tempora et articulos temporum6, fecerunt, quod pios ac veritatis simul et pacis christianae amantes decebat. Vapulant utrinque, ut solent, qui rixas dirimunt. Sed Deus, qui Deus est pacis,7 de illis integre iudicabit. Neque vero desunt illis etiam hominum secunda iudicia, piorum atque eruditorum, qui contra aliorum numerum pondere valent.
Quod dicitur synodo Constantiensi, quae synodorum universalium auctoritatem etiam in papas firmavit, definitum haereticis non habendam fidem,8 ea in re vereor, ne aliqua et ipsi synodo et iis populis, qui eam synodum receperunt, quos inter sunt Galli, fiat iniuria. Dicuntur
126
quidem eius synodi consessores datam Husso fidem violasse. Defendit eos Rosweidus9 dicens fidem ei tantum datam tuti itineris. Alii rem aliter se habuisse volunt. Facti est quaestio. In iuris quaestione omnes doctores, qui de casibus conscientiae scripserunt, conveniunt fidem servandam etiam haereticis. Molanus10 etiam librum scripsit hoc titulo: Fidem haereticis servandam. Nec quisquam, quod sciam, episcoporum aut doctorum Galliae, qui Constantiensem synodum probant, hac de re dubitant.Scythae autem, vicini vestri,11 si contra fidem agunt, multum degenerarunt ab antiquis temporibus, cum dicerent se iurare non aliter quam colendo fidem et religionem se in ipsa fide nosse. Obtentum audio illos habere, quod non persoluta sint quae ex foedere debebantur. Mos autem est illarum gentium manu sibi ius dicere. An vero, etiamsi ipsi peccassent, rectum sit legatos12 retineri, cogitandum est Polonis. Caesar apud Sallustium ait omnia mala exempla ex bonis initiis orta esse.13
Non satis intelligo, quae tricae nectantur in feudo Prussico. Nam si haereditario iure ei14 debetur investitura, quis dubitat quin veteribus pactis stare debeant et senior et vasallus neque vero nolenti possit novum onus iniungi?
Batavi iam didicerunt mordere fraenum et, si qui sunt quibus id dolet, solam retinent tacendi libertatem.15 Catalani dominum mutarunt. Iam eos Gallia ut suos tuebitur. Exspectamus hic legatum16 a novo Portugalliae rege. Ita satis nunc domi turbarum habet qui alia regna turbare solebat.
Felicem annum vicissim precor Nob. v. patriaeque ipsius17 et amicis.
Nob. vestrae18 addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXIII Februarii MDCXLI.
Dux Lotharingiae19 huc venit et regis Galliae arbitrio se permittit.