Excellentissime et illustrissime domine,
Priusquam huc adferrentur mali de Slangio2 Banerioque rumores, de quibus quid in re sit, nihildum certi cognovimus, intellexeram scriptas a Tubadelio ad Schmidsbergium3 literas,
221
quae ostenderent veteres illos Vinariensis4 milites multum queri de D. Banerio neque libenter ei adesse.Dux Lotharingus5 pro Barrensi ditione homagium in genibus regi dixit. Ad bellum strenue parantur omnia. Archiepiscopus Burdegalensis,6 qui Catalanis auxilio missus est, naves longas duas, quinque alias in Colubri portum volentes ingredi cepit ac perduxit Barcinonem.
Princeps Thomas habebit exercitum octo fere millium. Horum quinquies mille pedites, equites quingentos ei dat Hispanus. Caeteros ex Pedemontanis collegit. Vidua autem Sabaudica omnes, qui ipsius et cardinalis Hispani sectam sequuntur, edicto vulgato7 reos pronunciavit maiestatis poenisque ei crimini congruentibus subiecit.
Lucemburgi praefectus Beckius8 aliique Hispani milites multum Sedani visuntur praesidiumque eius urbis augetur partim ex hominibus earum partium, sed et ex Leodiensibus, ideo quod et dux Bulionius et comes Suessionensis Gallos suspectos habeant. Ea res in causa erit, cur rex aliquid militis sit relicturus circa Sedanum tum ad prohibenda commercia, tum nequid inde mali in Galliam insurgat.
In Anglia audimus nuptiale negotium9 tardatum nonnihil adventu electoris10 exposcentis, ut in federe cum Batavis faciendo sui habeatur ratio.
Contra Ossenvillium11 it Gillo Hasius.12 Treverensis autem elector13 Ratisbonae exspectatur. Turcam ad Tanaim ac Moeotim venire Asaco repetendo undique discimus.
Deliberatur in Anglia, an qui ex Portugallia illuc venit,14 ut legatus regius recipiendus sit. Eius eventum exspectat legatus hic Anglicus,15 ut norit, sibi quid faciendum sit.
Deum precor [etc.]
Lutetiae, III/XIII Aprilis MDCXLI.
Audimus regem Hispaniae fine Maii habiturum in armis XXX millia contra Portugallos, quos adorturus sit tribus itineribus; ipsos autem Portugallos promittere novo regi XX millia; in mari regi Hispaniae ad id bellum fore XXIV galeones, IV naves longas, Portugallis galeones XXXV; marescallum Breszaeum16 ire in Catalaniam pro rege Galliae cum equitibus bis mille, peditum ductoribus ducentis; remitti ad principem Thomam ex Hispania uxorem et liberos;17
222
ducem Lotharingum habiturum a rege ad impensas exercitus annuos duos milliones, quantum scilicet habuit dux Vinariensis; fedus factum inter Galliam et Portugalliam;18 ducem vero Longovillanum valetudinis causa ire ad aquas salubres.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Foedus inter Galliam et Portugalliam. Stipendia Lotharingiae duci decreta; et alia.