319
Frater optime,
De Spiringio2 iisque, quae ex Graswinkelio3 intellexeram, scripsi proxime. Nunc hoc addam, postridie quam meas misissem litteras, accessisse ad me Graswinkelium et narrasse Spiringium rescripsisse Croesio4 se tuis titulis non invidere, amicum etiam semper fuisse, eos vero, qui Croesio retulerint de instigatione tanquam a se facta ad diminutionem aut dignitatis aut titulorum tuorum, mentiri. Eas litteras Croesius iam acceperit, oportet. Tu videris, quid iam agendum sit et quid Croesio tuo nomine sit relatum. Dolet mihi quod suspicionibus nimium indulseris et rem eo praecipitaveris, unde vix detur salvo honore regressus. Teque quantum possum rogo, ne propter titulos, rem nihili, amicitias veteres dissolvere aut inimicitias tibi novas parare velis; imprimis erga privatas personas, qui de privatis rebus aut communibus studiis tecum agunt, ne nimius sis titulorum exactor. Potest aliqua eiuscemodi rerum inobservantia contemni aut amicitiae condonari aut imperitiae imputari.
Debyaei5 scriptum Utenbogardus6 non vidit, Episcopius7 an viderit, nescio. Ego non putem ab ipso publicatum. Schonckio8 quod respondes referam; ego ut transactionem cudam, non video neque enim hic ille est, quem ea res praecipue tangit.
Principes, de quibus scribis,9 habent hic suos actores: Coloniensis Van der Vequium, Neoburgicus Roemerum ignotum tibi, s[t]atus Clivici Graswinkelium, comes Frisiae Nordingium,10 alii alios et praecipue catholicos. Rogarunt me amici, an inter eos, qui iam senatoriam affectant dignitatem,11 nomen meum profiteri velim. Negavi hoc quidem tempore.
Quo iam res Anglicae sint loco, ex aliis facile intelliges. Straffordium12 capitali supplicio affectum certum est. Archiepiscopum13 de suspendio periclitari scribunt multi. Vides, quam intempestivae iam sint de reconciliatione cogitationes et quam iniquo tempore tua14 sint in lucem proditura. Blavius ait se circa indicem esse occupatum. Video eum non ex nostro praescripto rem gerere, sed suo studere lucro. Ego ei nihil tuorum tradam nisi ex tuo praecepto. Historiam15 vero ita servabo, ut a nemine videatur.
320
Quid Galli in Flandria, quid princeps noster acturus sit, dies docebit. Iuvenis Arausionensis16 sane propediem hic expectatur. Sponsam vero adducturus non videtur. Plura iam non occurrunt.
Deus Opt. Max. te nobis diu servet incolumem.
Tibi obsequentissimus Frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Iunii 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Iunii.
En in dorso: 3 Iunii 1641 W. de Groot.