Mi frater,
Correxit errorem Spiringii scriba2 scripsitque mihi ut debuit. Multae me causae cogunt nihil de iure meo remittere.
301
Velim exquiras, an Utenbogardus et Episcopius Debiaei3 scriptum viderint et an aliquid leniter respondendum putent. Puto συνεργόν Debiaeo fuisse Brederodium,4 qui tamen cum in iudicum ordinem rediit, minus secutus est illa Debiaei placita, praesertim cum ibi etiam de criminibus iudicetur.
Schonckio5 velim omnia grata facere, sed plane excusandus sum ei, quia tanto tempore ac negotiorum eventu causae illius momenta mihi exciderunt. Tu si potes transactionem bonam cude.
Id quod de salario a principe aliquo scripsi,6 non eo scripsi, ut ambires. Possunt saepe reperiri homines ad tales res procurandas idonei. Sunt autem qui in mentem mihi veniebant episcopus Coloniensis, dux Neoburgicus, elector Brandenburgicus, comes Frisiae Orientalis,7 civitas Emdana.
Velim scire, an praeses Cromhoutius8 circa mortem nihil memoratu dignum dixerit et an Historiam Batavam9 relegere coeperis. Rogo autem nemo eius quicquam videat ante editionem. In quatuor accessionibus10 videte, quaeso, ne quid omittatur addendorum. Nihil autem posthac meum des Blaviis nisi ex speciali meo praecepto.
Galli Eporediae11 obsidium dereliquere tracti ad Chivasium. In Catalania clauditur Tarragona terra marique. Castilionaeus12 it se iuncturus duci Lotharingo inter Mosam et Sambram. Speravit comes Suessionensis se capere posse oppidum dictum Montis Olympii,13 sed irritus fuit. Bellum ab ea parte exspectatur.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Maii 1641.
Videte ne iterum Blavii nos decipiant. Latet ulcus aliquod.