Frater optime,
Nuper cum de rebus Petri satis fuse ad te scripsissem,2 primo respondisti3 te senatoris litteras4 eiusdem materiae expectare, deinde iis acceptis - nam ipse mihi dixit se iam ante scripsisse - respondes5 constitutum vobis aliena orsa non detexere. Primum igitur est, ut me tibi purgem istud de alienis orsis ad me certe minime pertinere.
Filium tuum ante aliquot annos curae meae credidisti,6 ego eam provinciam lubens suscepi, ad praxim manuductorem me praebui et initio quidem ei studio satis diligenter incubuit,
363
postea magis amori operam dare coepit et, cum de Hasselaria7 cogitaret, dum ea super re deliberatur, perdidit optimam occasionem. Postea amavit Coymanniam,8 sed nec hoc matrimonium probabatur. Exinde animum adiecit ad Flamingiam,9 quae res cum adhuc non procederet, tandem, dum uxor10 hic esset, consuetudinem cum Delfensi - quam nosti - filia11 habere instituit et post eius discessum etiam magis continuavit. Ego quamprimum potui, vos certiores feci et cum senatore eum ab hoc incepto dehortatus sum; frustra omnia. Dixi eum insciis vobis nihil incipere debere, ille de tuo consensu bene se sperare respondit, matrem alieniorem esse sciebat et minus aequam sibi - non dico quam bene - arbitrabatur.Interea a te nihil certi accepi neque tu ipsi eam consuetudinem interdixisti. Quod uxor praetendebat nimirum sibi non esse integrum ad ullius matrimonii subsidium tantum conferre, quantum alias factura foret, id vero egregie eludebat dicendo matrem antea mille florenos in usum suum quotannis erogasse, eandem summam in subsidium matrimonii erogare pergeret, sortem vero penes se ad commodiora tempora retineret.
Ita tandem nobis sane renitentibus eo deventum est, ut iam isti amores in ore sint omni populo nec eo pacto diutius stare res possit. Nunc ais te ea orsa nolle detexere. Id quidem non improbantis et filium arbitrio suo permittentis est, sed quis nisi pater talia filii orsa aut rumpet aut perficiet? Sed de tota hac re ex animi vestri sententia perpensis rationibus in priore epistola allegatis statuite. Eum vobis parere par est. Caeterum ego frater fratrem rogo, ut ex te intelligam, quid me, qui vices hic tuas gero, hac in parte facere velis, quid respondere amicis, si qui me super hac re interrogabunt, quorum ego iam consortium fugio. Neque enim dissimulare possum me ad te super hoc negotio scripsisse neque, postquam scripsi, de intentione tua ignarum me esse probabile est. Accedit, quod, si filii voto adsensum praestas, ego f(a)cile intelligam, quae sint meae partes in promoven(do) negotio, quod familiam nostram quam maxime ta(n)git. Sin dissentire pergis, mihi quoque ostendendum sciam non esse me alterius sententiae neque probare ea pacta, quae quis invitis parentibus inire cogitet. Quod profecto faxo omnes intelligant, ne liberi mei domesticum habeant exemplum, quo aliquando etiam adversus me utantur. Tu quaeso omnia perpende et cogita, an non aliquid de iure tuo remittere aut offensam condonare quam patriae potestatis terminos districte observare velis. Utut certe constitueris, me non habebis contradictorem. Tantum mentem tuam plane fac intelligam.
Turbae istae Spiringianae12 omnino iam conquiescunt. Ego illi occasione litis Suedicae13 semel atque iterum locutus sum, sed neuter priorum mentionem fecimus.
Annotata cum annexis14 tandem prodibunt, sed miror te tam aperte scita pleraque pontificiorum defendere potius quam excusare maluisse.
Quae ad Airam geruntur satis bene procedunt, nisi iam cardinalis Hispanus opera Gallo-
364
rum perruperit; nam id nudiustertius tentaturus credebatur. In Ruscinonensi comitatu et Catalania parum promovetur, in reliquis quoque negotiis lentos video progressus.Apud nos Geneppae obsidio non parum difficultatis est habitura, nisi necessaria quaepiam obsessis brevi defutura sint, quod quidam opinantur. In India Occidentali iam inter Lusitanos et nostros armorum quies est, donec de foedere hic icto15 illic constiterit. In Anglia plebeii praecipue auctoritatem episcoporum oppugnant eosque a temporalium rerum deliberatione abstinere cupiunt et in aliis potestatem accidunt.
Inter eos, quos Senatus Summus idoneos censuit qui in eum ordinem cooptentur, sunt Stridenus et Cloeckius Amstelodamensis,16 quorum uterque remonstrantium conventui adhaeret. Alteruter si ab Ordinibus nominetur, iam remonstrantes a muneribus publicis non omnino excludi constabit.
Postquam haec scripsissem, ostendit mihi quae a Blavio acceperat Vergoesius.17 Omnia iam sunt absoluta, recusa quae iussisti et, ne separari a reliquo opere tractatus quatuor possint, prospectum; de quibus omnibus ille ad te latius scribit.
Deus Opt. Max. te nobis, reipublicae et ecclesiae diu servet incolumem.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIV Iunii 1641.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Iulii; op de verso-zijde nogmaals: 3 Iulii.
En in dorso: 24 Iunii 1641 W. de Groot.