424
Mi frater,
Cocceium2 legendi non fuit otium. Peccant hic, illic. Video plerisque eius rationibus responsum in Appendice.3 Ea, quae sunt ex Daniele, plane esse frivola ostendam in Annotationibus ad Vetus Testamentum.4 Urbem designatam Apocalypsi XI, 8 esse Hierosolyma ostendit addita nota ex morte Christi. Caetera epitheta desumta sunt ex Ezech. XVI, 46 et XX, 30.
Exspectabo abs te ubi Amstelodamo redieris πάντα περὶ πάντων,5 praesertim an aliqui fuerint, qui Blavium in editione6 tardaverint, et qui. Cogita de omnibus, quae ante Historias7 edenda sunt, in quibus sunt et illa ad Vetus Testamentum et illa ad Ius Iustinianeum.8 Cogita etiam de Viduitate9 et ad Philemonem.10 Multum dubito, an, quia Blavius neque meis imperatis neque suis promissis non stat et correctores non habeat idoneos, debeam quae restant mea aliis committere aut hic aut apud vos.
Multi concionatores catholici Massiliae, Gratianopoli, Lugduni et alibi severe incusant superstitiones et ea, quae ad idololatriam accedunt. Nec quisquam iis se audet opponere, quod credantur fulciri publica auctoritate. Ministri quidam reformati mutant formulas in ritu eucharistico Deum orantes, ut benedicat ista sua dona superque ea spiritum suum immittens ea faciat nobis corpus et sanguinem Domini.
Lamboius11 vult tentare aliquid pro Aira et currus aliquos cum commeatibus cepit. Sed quando Gallorum cuniculi iam aliquot locis vallum subiere, non est quod metuamus, ne diu id oppidum resistat. Rex coepit agere cum duce Bullionio et creditur iturus eo Mazarinus. Id si est, non multum agent principes caeteri. Arcem Cevam in Pedemontano solo cepit Harcurtius.12 In Mondevisium a Gallis obsessum auxilia intrarunt et in Catalonicam Tarragonam commeatus.
Vale cum optima uxore, liberis, amicis, matre imprimis. Deus vobis det omnia salutaria.
Tuus toto animo frater
H. Grotius.
Lutetiae, 27 Iulii 1641.