Frater optime,
Litterae, quas XXVI Iulii ad me dedisti,2 ut et aliae eodem die scriptae, sicut nuper monui,3 in manus nostras non venere, quare si quid alicuius momenti tunc temporis scripsisse te putas, quaeso, repete. Poterit forte tibi refricare memoriam ea ad quam respondisti epistola,4 quae penes te est.
Dolet mihi, quod filia5 non ea qua velim est valetudine et quod maior filius6 iterum de brachio, cui iam bene medicinam factam credideram, conqueritur. Nos omnes valemus, nisi quod Elselinga Dussena7 Moerio nupta hodie supremum clausit diem. Addam et hoc novi didicisse me hodie ex Bilderbekianis8 litteris Smalcium,9 qui antehac malam Sueciae in Gallia navavit operam, eiurata iam et religione et in regnum fide caesarianis se addixisse et Ratisbonae omnia vera, falsa effutire.
Multa hic inaudio de sermonibus a iesuitis et aliis cardinalis emissariis publice habitis Gratianopoli, Montispellerii et Montis Albani in urbibus, in quibus non pauca sunt ad concordiam christianorum facientia.10 Quid eius rei sit et vera an falsa ad nos perferantur, quaeso, ex te intelligam.
Editiones tuas libenter procurabo et quidem ex animi tui sententia. Errata in indice11 vidi
452
et miratus sum. Composuit eum Bremius,12 is qui Vossii13 indices compilare solet. Blavius Graeca, quae in Novo occurrunt Foedere, Latine verti iussit14 et ad te missurus est, ut eo commendatior fiat secunda editio.Vale, frater optime, et nos ut soles ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Augusti 1641.
De rebus Bergensibus, de quibus te nuper consului15 super quaestione de successione matris in feudo asdonico, quaeso, memineris.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Aug.
En in dorso: 12 Aug. 1641 W. de Groot.