Illustris domine,
Gaudeo literarum mearum nullas intercidisse.
Torstensonium2 cum supplementis advenisse partim in Pomeraniam, partim in Meclenburgicum lubens ex D. Salvii literis3 disco et consummatum inter Suedos et Batavos fedus4 ad liberiorem maris usum. Recte iudicat ill. Dom. vestra cunctationem illam, quae videtur nunc velut agnata Suediam regentibus, non omnibus negotiis convenire, multa differendo fieri peiora. Induciae illae cum Brandenburgico pactae5 ad maiora bona, ita spero, viam nobis struent.
Portugalli impedire non debent, quominus reges nationesque in Asia ab ipsorum imperio liberae cum Suedis aliisque, si volunt, contrahant.
Intelligimus hic illam de titulis controversiam6 inter Danos et imperatorem compositam. In Palatino negotio videmus veteres trahendi artes. Itaque decreta et quidem fortia ac definita ab Angliae et Scotiae parlamentis exspectanda erunt.
Tentamenta ista, quae Lunemburgicis admovet imperator, iam cessabunt, quandoquidem fedus inter istam domum Suediaeque regnum7 ultimam iam accepit manum. Id Hassicam8
477
quoque confirmabit, cuius non maiorem haberi a Batavis rationem valde miror. Debebant enim morem illum Hispani militem suum commodantis imperatori aut imitari aut ulcisci. Schmalcius,9 ni fallor, plus dedecoris quam noxae adferet rebus Suedicis. At certe aut non tanto impetu provehendus aut retinendus fuit.Morte Suessionensis et re composita cum Bulionio,10 quibus in rebus ingens fuit regis felicitas, libera iam Gallia est a bello civili. Nam si quid Guisius et Valetta11 movebunt, id erit externum. Dux Carolus12 adhuc velit sua habere extra bellum, sed surdis canit. Iam enim armis Grantzaei et Halerii13 exutus Barro, Pontemoussoni, Sancto Michaele, Ligniaco, Grondecurtio, Novocastello, Trenelio, Mirecurtio nihil retinet praeter Lamottam, Spinale, Remiremontium, Bicham.
Ad Airam hostis, praeter quod famem opperitur, agit etiam operibus. Interim Millereius et Bressaeus14 cepere oppida Lentium et Bassaeam, quorum hoc satis munitum erat qua operibus, qua praesidio, sed pulvere bellico destituebatur. Inde iam ituri putantur ad Lisam flumen, ut commeatus, qui ab Insularum oppido adventare solent, a castris Hispanicis avertant.
Pari pulveris penuria laborare Conissium dicitur et ob id brevi se eo potiturum sperat Harcurtius.15 Et quia in arce Taurinorum pulvis casu aut dolo arsit, princeps Thomas in proximo ad Vulpianum se posuit videturque urbis Taurinorum novum obsidium agitare animo.
Tarragonae terra Leganesius,16 mari Ferrandinus17 subvenire voluere, sed aiunt Galli nihil ab illis effectum et strenue esuriri in oppido et Hispanorum castris circum oppidum equis in alimenta hominum absumptis praeter quingentos. Sperant tamen Hispani aditum sibi ad urbem fore mari, ubi menses procellosi, qui nunc instant, Gallos vetuerint in eo mari consistere. Barcinonensis civitas graviter fert Gallos hospites. Sed iis, qui fraenum semel momorderunt, praeter querelas nihil relictum est.
Iter meum ad regem felix fuisse meque omnia, quae ab ista parte optari possunt, impetrasse antehac scripsi.18 Deus Suediae federatorumque eius res et nostras privatas respiciat semper propitius.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 31 Augusti MDCXLI.
Cardinalis Hispanus Stegae aegrotare dicitur.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 7 Sept. 1641.