481
Excellentissime et illustrissime domine,
Multis modis me delectant literae Excellentiae vestrae, quae et fedus inter Suediam Galliamque honestis legibus compositum2 docent et accessuros ei federi Brunsvicenses.3 Quae omnia ut bene vertant rei Suedicae utque nos ducant ad aequam4 pacem, Deum pacis auctorem precor gaudeoque loca de pace agendi placuisse satis vicina Osnabrugam et Monasterium.
De marescallo Hornio5 promisere mihi rex et Chavigniacus6 quicquid volui. Itaque restat, detur opera, ut reducatur Lindavium marescallus, quam in rem laboraturum confido D.m Mokelium.7
Valde desideratus ad me advenit nuntius iste de adventu Torstensonii8 in castra. Batavis quoque de federe cum Suedia9 gratulor; puto autem id eos maxime expetivisse,10 ut ea fama conspectiores facilius cum Danis res suas componant.
Excellentiam vestram Deus sospitet. Sum eroque semper
Excellentiae vestrae addictissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, XXI/XXXI Augusti MDCXLI.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Foedus Suecorum cum Gallis renovatum. Osnabruga et Monasterium pacis conficiendae loca proposita. Foedus Suecorum cum Batavis.