Vir praestantissime et clarissime,
Duplici me modo beasti et ostendendo mihi filium2 tanti patris imaginem vivam et per literas3 plenas eius in me amoris, cuius pridem plurima certissimaque indicia habeo. Filium magni facio ac doleo, quod nec meae nec uxoris meae preces id valuere, ut, dum in hac urbe est, apud nos in domo satis laxa hospitium sumeret.
510
Salmasius,4 vir maior quam dici potest, nunc in Burgundia, patria sua, in familia herciscunda occupatur cum Zephyris et hirundine prima,5 ut puto, in Batavos rediturus.
Vestra de Paganica theologia6 exspecto avide putemque id opus recte dedicari posse clero Anglicano, quomodo scilicet Cyprianus scribebat clero Romano, cum non adesset episcopus.7 Annalium etiam Batavicorum filii vestri videre aveo partem alteram,8 nam prima valde mihi placuit. Probo quod edita recognoscis et ἀνέκδοτα ad editionem paras. Det Deus vitam et valetudinem.
Debeo vicissim praestant[i] Clar. vestrae rationem eius temporis, quod mihi de mandatis negotiis superest. Edita iam sunt Annotata mea ad Evangelia cum quatuor opusculis;9 additus et index plurimis vitiis scatens et multa contra meum sensum exprimens, quem, quia video non posse emendari, tolli ab omnibus exemplaribus volo idque Blaviis, qui ante lenti in hoc indice edendo paucos dies ad noscendam sententiam meam opperiri noluerunt, significavi et, ut fiat hoc, amicos anniti velim. De Iure belli ac pacis10 quid fiat, nemo te novit melius. Habeo praeter[ea] annotata maiora et meliora ad Lucanum11 et quaedam poematum παραλειπόμενα,12 Annotata ad Vetus Testamentum,13 etiam ad illos libros, de quorum auctoritate disputatur. Habeo et Ἀνθοβολίαν philosophicam, historicam, philologicam ad Ius Iustinianaeum14 et nunc excuduntur, sed mihi tantum et iis, quos ea de re volo consulere, Annotata brevia ad Consultationem Cassandri,15 quam scripsit vir optimus ac doctissimus et ob id Calvini odio dignissimus rogatu duorum imperatorum.
Videris puto librum editum in Anglia, deinde Genevae Irenaei Philadelphi nomine de motibus obortis in Anglia.16 Is liber D. archiepiscopi, quem Deus in hac cruce soletur, iugulum aperte petit. Sunt autem eius scriptores Molinaeus pater et filius;17 nam hic historias Anglica-
511
nas intexuit. Renatus Verdaius, cui dedicatus est liber, est Andreas Rivetus.18 Vide quam hoc sit θηριῶδες.Deus, vir eximie, praestantem Clar. tuam cum optima uxore et liberis sospitet ac19 prosperet.
Praestanti Clar. tuae ad omnia obsequia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIV Septembris MDCXLI.