eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    566

    5413. 1641 oktober 12. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Rex ad Hesdini urbem est. Exercitus regis ad Basseam apud Insulas Hispanicas.2 Quid de Aira futurum sit, adhuc incertum est.

    Papa ducatum Castri invasit, urbi imminet; habet in armis non minus XX millibus. Parmensis3 ex adverso copias suas auget et auxilia quaerit; vicini, ut mos est Italiae, ad tutelam suam arma sibi circumdant.

    In Italia nihil nunc agitur. In Portugallia de coniuratis supplicia sumta sunt, etiam ducibus et episcopis. Sed metuendum, ne lateat adhuc ignis sub doloso cinere.4 Viginti longae naves Massiliae, totidem Tolonae parantur ad stabiliendas res in Catalania nutantes.

    In comitatu Burgundiae complures arces cepit Granseius5 marchione S.ti Martini,6 qui pro Hispanis illis locis praeest, non audente in apertum progredi ob copiarum tenuitatem. Nomina arcium captarum sunt Magniacum, Mangevolla, Sancti Remigii, Chavircium, Montes, Bougaeum, Sitancurtium, Burgundionum, Petancurtium, Marceium, Villemandaeum, Chemiliacum; accessit oppidum Faverniacum.7 Horum pleraque diruta, ut et Ionvilla oppidum, paucis in locis idoneis praesidia relicta.

    Erlachius et Gillo Hasius8 infesti inter se aliquamdiu egere in marchionatu Badensi. Nunc Erlachius cum peditatu septingentorum, equitibus quadringentorum in Palatinatum Inferiorem ivisse dicitur ibique cepisse Seltzam, praedae fecisse multum.

    De Andalusiae defectione ab rege Hispaniae rumor hic sparsus fuit lactandae magis plebi quam quod auctoritatem habeat. Dux Carolus9 ad Viverium est nec cessat ad regem de novis conditionibus mittere, quas si non impetrat, minatur iturum se cum exercitu in Germaniam contra Suedos.

    Lamboius10 relictis octo millibus ad Airam cum reliquo exercitu morbos evitans abiit retro sperantque Galli, si se inter utrosque hostes ponant, rem perduci posse ad proelium. Augentur copiae regis, quae sunt in Ruscinonensi tractu, ad premendum Perpinianum. Hispanica quaedam classis ad Normanniae oram apparuit. Lugdunensis civitas onus solidi in libram redemit millione et ducentis millibus francorum.

    Parlamentum Angliae post exitum Octobris rursum coibit suis, ut puto, rebus magis consulturum quam Palatinae domus, cuius spes in Americam mittuntur. Vidimus parlamenti Scotici iusiurandum,11 novum plane et adversum regiae potestati. Regi bono stomacho opus est ad talia concoquenda.

    Deus [etc.]

    567

    Lutetiae, II/XII Octobris MDCXLI.

     

    Cardinalis Riceliacus sui ipse temporis historiam scripsit ad annum usque MDCXXXIX.12

    Magno cum dolore intelligo Johannem Waertium13 adhuc Nanciaci esse. An ab initio eum sibi retinere decreverint Galli, cum nobis asseverarent eum mitti Brisacum, an ex aliqua causa nova mutaverint consilium, nondum satis perspicio.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Belgica et Italica in causa Parmensis. Lusitanica coniuratio sopita. Gallorum in comitatu Burgundiae progressus. Carolus Lotharingiae de novo conditiones proponit. Anglica. Riceliaci historia sui temporis ad annum 1639. Joh. de Waert captivitas.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 48; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 105. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 161.
    2 - Rijssel.
    3 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    4 - Vgl. Horatius, Carm. II, 1, 7v.: et incedis per ignes // suppositos cineri doloso; Horatius' woorden betreffen de naweeën van de Romeinse burgeroorlog. Zie voor de samenzwering in Portugal no. 5362 n. 8.
    5 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    6 - Jean Baptiste de La Baume, markies van Saint-Martin, Spaans goeverneur van de Franche Comté (no. 4994 n. 17).
    7 - Magny, Mongevelle, Saint-Rémy, Chauvircy, Monts, Bougey, Suancourt, Bourguignon, Petaucourt, Marcey, Villervaudey, Chemilly en Favernay; de plaatsen zijn in dezelfde volgorde genoemd in Gazette 1641 no. 126, p. 733vv., ‘Extraordinaire’ dd. 10 oktober.
    8 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15), en Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20). Erlach maakte zich meester van de plaats Seltz aan de Rijn.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen, bevond zich wellicht te Vivers nabij Château-Salins.
    10 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    11 - Zie no. 5376 n. 15.
    12 - De Mémoires van Richelieu lopen over de jaren 1600-1638. Het eerste gedeelte verscheen voor het eerst in druk in 1730, terwijl het geheel voor het eerst werd uitgegeven in 1823.
    13 - Johan van Werth; zie ook no. 5361.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]