eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    583

    5429. 1641 oktober 20. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Vehementer commotus fui cum reversis ad me a librorum concinnatore exemplaribus Annotatorum ad Evangelia2 praefationis tergo additam vidi meam effigiem cum invidiosa illa praedicatione,3 quam ego nulli meo operi addi cupio, minime vero huic, in quo ταπεινοφροσύνη docetur. Quare a meis abstuli. Auferri et ab aliis exemplaribus cupio, ita ut quicquam, rogoque id efficias, ut quod meam ad existimationem plurimum pertineat. Si ita avelli potest, ut maneat praefatio, malim. Sin minus, vel cum praefatione auferatur effigies. In erratis recusis non minus novorum erratorum reperio quam in prius cusis, in Hebraicis maxime, in quibus Manassem4 praestitisse quod suarum erat partium pro certo habeo, sed typographicae operae eius notas aut non assecutae aut non secutae sunt. Si posthac boni aliquid edere volet Blavius, opus erit et eruditum correctorem domi habeat, qualem habuere Stephani, Frobenii, Raphelengii et alii.

    De Anthologia5 consilium tuum, de poematis6 et Lucano7 editionem exspecto.

    Indicem omnino abstuli ab exemplaribus meis neque exspectavi illius noviter cusi exemplaria, quia quaedam menda gravia a me indicata mansisse video.

    Tuus toto animo frater
    H. Grotius.

    20 Octobris 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 928 App. no. 570. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 303. Tezamen met no. 5425 antw. op no. 5403; tezamen met nos. 5437 en 5448 beantw. d. no. 5462.
    2 - BG no. 1135.
    3 - In het ovaal rond Grotius' portret (p. A2v) staat als randschrift: H. Grotius synd[icus] Roterod[ami] eiusdemque urb[is] in Conv[entu] Ord[inum] Holl[andiae] et West-Fr[isiae] quondam delegatus. Ruit hora.
    4 - Menasseh ben Israel (no. 5290 n. 17).
    5 - BG no. 534; de uitgave verscheen pas in 1795-1822.
    6 - De bedoelde uitgave van Grotius' Poemata is niet tot stand gebracht.
    7 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]