Quin pro animorum diversitate varii futuri essent sermones de mea Appendice,2 non dubitavi. Sed tam multa de me spargi nihil veri habentia3 sane miror. Verum est fuisse me in Sorbona, ut resalutarem virum eruditum ac moderatum, eius collegii doctorem et bibliothecarium,4 qui me salutatum venerat. Habebatur eodem tempore in alio Sorbonae loco disputatio, cui intererat cardinalis; ad eam quanquam rogatus non accessi. Fuit mecum in Sorbona perpetuo Codurcus,5 quem in carruca mea domum reduxi. Is in ecclesiis reformatis hic populum instituere non desinit. Eius rei praeter haec nihil est.
Mitto iam tibi exemplum epistolae, quam ad D. Spiringium misi,6 quod nuper tibi mittere decreveram, sed inter claudendum literas memoria id exciderat.
Aira creditur de deditione agere. Mottam in Lotharingia Halerius7 circumvenit ad famem faciendam, ut Hohentwilo caesariani, quorum crescunt copiae.
Papae controversia cum Lucensibus recrudescit. Et colligit papa copias, quas sperat vere proximo futuras ad XX millia peditum, equitum IV, qua vi evertere vult Parmensem8 omnibus fortunis, nisi ad clementiam confugiat, quod futurum puto. Veneti, Florentia, Neapolis in armis sunt. Et Hispani in Colubrae portum9 in terra Ruscinonensi 18 Novembris multis navibus
657
longis, multis onerariis exposuere VIII millia peditum, DCC equites, machinas multas. Videntur Gallos ad praelium quaerere, quorum res illis in locis ante ver non resurgent.Vale, mi frater, cum uxore et liberis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
7 Decembris 1641.